라틴어 문장 검색

Hoc oleum debet esse purum nullique putredini admixtum, ut ex eo purum lumen et verum valeat elici.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 6:1)
Nam, cum facimus operacaritatis, non debemus hoc facere cum vanagloria admixta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 6:2)
Qui eum adulabili sermone periuriis admixto, solus omnium proficisci pellexit, vultu assimulato saepius replicando, quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per imprudentiam gestum est, remissurus, ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis assciscet, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 11:2)
Nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo se fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admixtis calcibus emittere coeperit pugnos, ut catapultas tortilibus nervis excussas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 1:2)
sed uerum uerbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum diuinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam uel parua querimonia coniugatione quadam mellis et fellis:
(아풀레이우스, 플로리다 18:9)
Ita enim inveterescens ira fit odium, dum quasi iusti doloris admixta dulcedo diutius eam in vase detinet, donec totum acescat vasque corrumpat.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:9)
quod etiam admixtum pulveri pyrio ejus vires multiplicare dicitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:10)
Est autem genus radicis inventum ab eis, qui fuerant vacui ab operibus, quod appellatur chara, quod admixtum lacte multum inopiam levabat.
(카이사르, 내란기, 3권 48:1)
melinum, murteum, rosa, acerbum oleum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장11)
si vehementius, rosa vel melino vel murteo, cui vinum austerum sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장71)
Id praestat acerbum oleum vel rosa vel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leviter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장7)
alumen Melinum, squama et ferri et aeris atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubria aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 1장4)
Melinum, auripigmentum, aerugo, chalcitis, atramentum sutorium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 2장9)
— Oportet alumen Melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장4)
melinum, murteum, rosa, acerbum oleum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION