라틴어 문장 검색

At nunc etiam sacerdotes Dei omissis Evangeliis et prophetis, videmus comoedias legere, amatoria Bucolicorum versuum verba cantare, tenere Virgilium;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:11)
VI, 4)," legant episcopi atque presbyteri, qui filios suos saecularibus litteris erudiunt, et faciunt comoedias legere, et amorum turpia scripta cantare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:15)
Geram vobis morem, et quae mihi occurrerint fugiendae, breviter annotabo.
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 2:14)
Quoniam tuae postulationis rationem emeritam indecens est adimpletionis merito defraudari, tibi [0461D] singula vitia aequum est sigillatim notulis singularibus adnotari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:1)
Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, variis assentandi figmentis, ad singula ulterioris fortunae verba plaudentes, parasitorum in comoediis facetias affectando.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 12:1)
Sed quando primum intravit vel exivit, nubibus impedientibus minime adnotare potuimus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:14)
, sicut in ipsius anni descriptione superius adnotatum est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:3)
G. H. Pertz in editione principe codicem, apographum sane, sed unicum, fere ad litteram secutus, nonnisi perpauca emendavit neque nos multo plura correximus, cum nonnulla, quorum veram lectionem nonnisi annotare licuit, iam ab ipso annalista depravata videantur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 8:1)
memorassem tibi etiam Theocriti paria et alia Homeri et Orphei plurima, et ex comoediis et tragoediis Graecis et ex historiis multa repetissem, ni te dudum animaduertissem Graecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse.
(아풀레이우스, 변명 28:19)
ibi et ille celeberrimus in comoediis uersus de proximo congruit:
(아풀레이우스, 변명 86:9)
nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faueris, si philosophus, didiceris.
(아풀레이우스, 플로리다 5:2)
Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus.
(아풀레이우스, 플로리다 16:6)
hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit:
(아풀레이우스, 플로리다 16:11)
comoediam eius prius ad funebrem facem quam ad nubtialem uenisse;
(아풀레이우스, 플로리다 16:28)
Verum haec ex comoedia quibus impiorum luxus et sacrilega superstitio convinceretur, proferre forsitan non debemus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION