라틴어 문장 검색

"Declamabat illam Caesare Augusto audiente M. Agrippae, cuius filios, nepotes suos, Caesar Lucium et Gaium adoptaturus diebus illis uidebatur."
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 10:43)
Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M. Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:1)
Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: " Quia de aqua tuli eum ".
아이가 자라자 그 여인은 아이를 파라오의 딸에게 데려갔다. 공주는 그 아이를 아들로 삼고, “내가 그를 물에서 건져 냈다.” 하면서 그 이름을 모세라 하였다. (불가타 성경, 탈출기, 2장10)
Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.
안티오키아 교회에는 예언자들과 교사들이 있었는데, 그들은 바르나바, 니게르라고 하는 시메온, 키레네 사람 루키오스, 헤로데 영주의 어린 시절 친구 마나엔, 그리고 사울이었다. (불가타 성경, 사도행전, 13장1)
Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
나의 협력자 티모테오, 그리고 나의 동포들인 루키오스와 야손과 소시파테르가 여러분에게 인사합니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 16장21)
Nec stupor inuadat uestre munimina mentis, Si sibi sermo meus maculas erroris adoptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:7)
Cesaris insultus, belli momenta, furorem Fortune casusque uices Antonius olim De facili posset uitasse, nec uxor, adoptans Mammis serpentes, colubros lactasset et ipsos Vberibus portans, portasset in ubere mortem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:9)
Quidue sibi proprium deffendit littera quidue Sillaba, quid proprii iuris sibi dictio seruat, Quid proprie proprium nomen sibi vendicat, aut quid Appropriat uerbum sibi, quid pronomen adoptat, Quid relique partes proprio sibi iure reseruant, Quid nomen proprie designat, quid peregrine Insinuat, quid uerba notant, pronomina signant;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:28)
Illic rethoricam sibi solus Marcus adoptat, Immo parit, quare Cyceronis filla dici Ars merito poterit, quam gignit Tullius, a quo Ars ortum ducens censeri Tullia posset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:2)
Qualiter ipse Deus in se capit omnia rerum Nomina, que non ipsa Dei natura recusat, Cuncta tamen, mediante tropo, dictante figura Concipit et uoces puras sine rebus adoptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:12)
Musica diuicias aperit, sua munera multo Plena fauore uiro concedit, adoptat eundem, Omne suum uelud heredi delegat eidem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:1)
Illic curruca novercam exuens, materno pietatis ubere, alienam cuculi prolem adoptabat in filium;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:112)
Illic lucius exactione tyrannica, non exigentia meriti, subditos, corporis proprii incarcerebat ergastulo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:132)
Haec pestilentia etiam non vulgari humilitate contenta, profundius progreditur ad praelatos, qui salmones et lucios, caeterosque pisces aequipollenti generositate praesignes, variis decoctionum cruciatos martyriis, baptizandi adulterantes officium, sacri piperis fonte baptizant, ut ex tali baptismate baptizati, multiformis saporis gratiam consequantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:7)
- A duce urbis Rohas Baldewinus in filium adoptatus, petitione ipsius Samusart civitatem impugnat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION