라틴어 문장 검색

Cumque insonuerit vox tubae longior et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis; ingredienturque singuli per locum, contra quem steterint ".
숫양 뿔 소리가 길게 울려 그 나팔 소리를 듣게 되거든, 온 백성은 큰 함성을 질러라. 그러면 성벽이 무너져 내릴 것이다. 그때에 백성은 저마다 곧장 앞으로 올라가거라.” (불가타 성경, 여호수아기, 6장5)
Quando personaverit tuba in manu mea et omnium eorum, qui mecum sunt, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate: "Domino et Gedeoni!" ".
내가 거느린 모든 이와 함께 내가 나팔을 불면, 그대들도 온 진영 사방에서 나팔을 불며, ‘주님을 위하여! 기드온을 위하여!’ 하고 외치시오.” (불가타 성경, 판관기, 7장18)
Quod cum vidissent singuli, conclamabant: " Numquam res talis facta et visa est in Israel ex eo die, quo ascenderunt patres nostri de Aegypto, usque in praesens tempus! ". Praeceperat enim viris, quos miserat, dicens: " Haec dicite omni viro Israel: Si factum est quidquam tale ex die, quo ascenderunt filii Israel de terra Aegypti, usque ad praesentem diem? Attendite ad hoc, consiliamini et decernite quid facto opus sit!".
그것을 보는 이마다 말하였다. “이스라엘 자손들이 이집트 땅에서 올라온 날부터 오늘까지 이런 일은 일어난 적도 없고 본 적도 없다. 자, 생각하고 의논하여 말해 보시오.” (불가타 성경, 판관기, 19장30)
iuxta portas ad introitum civitatis, in ipsis foribus conclamat:
성읍 어귀 성문 곁에서, 여러 대문간에서 외친다. (불가타 성경, 잠언, 8장3)
Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit.
주님께서 용사처럼 나가시고 전사처럼 사기를 돋우신다. 고함을 치시고 함성을 터뜨리시며 당신 적들을 압도하신다. (불가타 성경, 이사야서, 42장13)
Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis.
나와 같은 자 누구냐? 누구든 말해 보아라. 그것을 알리고 내 앞에 펼쳐 보아라. 다가올 일들을 누가 예전에 들려주었느냐? 앞으로 닥칠 일들을 우리에게 알려 보아라. (불가타 성경, 이사야서, 44장7)
cum coelestes videlicet spiritus ex assidua divinae majestatis visione, et summa invicem concordia ligentur, et in ejus quem conspiciunt laudes jugi et ineffabili exsultatione illud decantent, quod, juxta Isaiam, seraphim die ac nocte conclamare non cessant:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:16)
Ipse, cum grandi comitatu succenturiatus, lento pede subsequitur, et iniquae legationis baiulo imperat, ut timoris periculo nudus ita incautum adoriatur:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:2)
sed quod pejus est, deteriorem invenit haeredem, sequentem adoriamur historiam, et ea quae secundum Scripturas annexa sunt divinas, nostro opere prosequamur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 2:3)
) laqueus peccatoris, quemcumque viderit dubio sensu praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda, domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:3)
Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:1)
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 12:1)
quo percitus ille, exitio urgente abrupto, ferro eundem adoritur Paulum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:3)
Nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum, adorti sunt Montium primum, qui devertebat in proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis, divaricatum sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 14:1)
lulianus Caesar Alamannos adoritur, caedit, capit, et fugat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION