라틴어 문장 검색

Dixitque Lamech uxoribus suis: "Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo;
라멕이 자기 아내들에게 말하였다. “아다야, 칠라야, 내 소리를 들어라. 라멕의 아내들아, 내 말에 귀를 기울여라. 나는 내 상처 하나에 사람 하나를, 내 생채기 하나에 아이 하나를 죽였다. (불가타 성경, 창세기, 4장23)
Ibi Beniamin adulescentulus ducens eos principes Iudae cum turma sua principes Zabulon, principe Nephthali.
거기에는 작지만 그들의 지배자인 벤야민이, 유다의 으뜸들이 무리 지어 있고 즈불룬의 으뜸들과 납탈리의 으뜸들이 있네. (불가타 성경, 시편, 68장28)
Adulescentulus sum ego et contemptus mandata tua non sum oblitus.
제가 하찮고 멸시당하지만 당신의 규정을 잊지 않습니다. (불가타 성경, 시편, 119장141)
senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite ". Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
늙은이도 젊은이도, 처녀도 어린아이도 아낙네도 다 죽여 없애라. 그러나 이마에 표가 있는 사람은 아무도 건드리지 마라. 내 성전에서부터 시작하여라.” 그러자 그들은 주님의 집 앞에 있는 원로들부터 죽이기 시작하였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 9장6)
Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam, pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus, fatali decesserat sorte, cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas, nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 5:1)
Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus, et frater eius Camenius, et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in crimen, quod eiusdem conscii veneficiis, aurigam fovere dicebantur Auchenium, documentis etiam tum ambiguis, suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 27:1)
qui mos incipientibus adulescentulis ad illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu exoleuit.
(아풀레이우스, 변명 64:8)
filia autem per adulescentulos ditiores inuitamento matris suae nequicquam circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset.
(아풀레이우스, 변명 74:2)
ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum.
(아풀레이우스, 변명 75:3)
ab iis nunc magna fugela in ganeum fugit, amicos serios aspernatur, cum adulescentulis postremissumis inter scorta et pocula puer hoc aeui conuiuium agitat.
(아풀레이우스, 변명 96:13)
"quem cum electum destinasset ille, iam deposita crumena, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium, quos) mercedem divinationis auferret, ecce quidam dei nobilibus adulescentulus a tergo arrepens eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:13)
Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii divinationem appellari scripserit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 1:1)
Gavius Bassus in tertio librorum, quos De Origine composuit, Divinatio, inquit, iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet quam sententiam sese ferre par sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 4:1)
Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 5:1)
Haec Bassus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION