라틴어 문장 검색

Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod e septemtrione, id quod rotunditati defuerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 12:1)
scilicet eum, cum Alexandreae symposia obiret - est enim Crassus iste, qui non inuitus de die in ganeas conrepat - , in illo cauponii nidore pinnas de penatibus suis aduectas aucupatum, fumum domus suae adgnouisse patrio culmine longe exortum.
(아풀레이우스, 변명 55:4)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)
quis commotus incusavit magistratus patresque quod non publica auctoritate populum coercuissent addiditque quibus ex provinciis et quanto maiorem quam Augustus rei frumentariae copiam advectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 13장2)
Tuguria latere crudo struunt et, quia sterilis est terra materia nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 9:1)
advectet ratis acta notis tibi pabula dira et miseras, Polypheme, dapes:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 114:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION