라틴어 문장 검색

nam quia in aeternitate, nihil praeteritum aut futurum, sed tantummodo praesens, idcirco adverbio temporis praesentis, pro aeternitate est usus dicendo, hodie, pro aeternaliter.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:34)
sicut diversis temporibus loquentes eamdem diem modo per hoc adverbium cras designamus dum adhuc futura est, modo per hodie dum praesens est, modo per heri, cum praeterita est. Antequam itaque nascerer, cum sciret Deus me nasciturum esse, eo quidem tempore quo nasciturus eram, nunc quoque nihilominus id scit, scilicet eodem tempore natum esse:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:8)
illud modo, ad diversa conjunctum successum enuntiationis mutat, ita etiam, ut supra meminimus, cum dico, potest modo id facere, idem adverbium conjunctum diversum successum variat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 22:11)
Id est cum hujusmodi adverbiis haec verba faciunt, vult et potest, similiter cum eis successum variantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:4)
Si enim dicatur, potest Deus id modo facere, et ad verbum potest, adverbia referantur, falsissimum est, quia jam uno tempore quamdam habet potentiam, quam alio non haberet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:5)
Sin autem aliter adverbium 'magis' intelligatur quam tibi sim conatus exponere, summa sequeretur absurditas et grandis inde oriretur iniquitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 10:7)
[et hoc ostendit adverbium idonee, quod ibi expressius exaratur].
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 38:7)
Has species rerumque tropos et sompnia ueri Regia picta tenet, tanto festiua decore, Sed minus in uultu gestans insigne decoris Postremos subtristis habet pictura penates.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:1)
Illius nudat latebras ymosque recessus, In lucem tenebrosa refert, noua ducit in usum, Excusatque tropos, in normam scema reducit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:10)
Qualiter ipse Deus in se capit omnia rerum Nomina, que non ipsa Dei natura recusat, Cuncta tamen, mediante tropo, dictante figura Concipit et uoces puras sine rebus adoptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:12)
Ars illi non placet, imo, tropus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:14)
Non tamen ista tropus poterit translatio dici;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:15)
Hae sculpturae, tropo picturae, eleganter in pallio figuratae, natare videbantur pro miraculo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:139)
sic metonymicas rhetorum propositiones, quas in suae amplitudinis gremio rhetorica mater amplectens, multis suas rationes conflat honoribus, Cypridis artificii interdixi, ne si nimis durae translationis [0459A] excursu a suo reclamante subjecto, praemium alienet in aliud, in facinus facetia, in rusticitatem urbanitas, tropus in vitium, in decolorationem color nimius convertatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:33)
Nunc accedamus ad expositionemhujus adverbii Cur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION