라틴어 문장 검색

sic autem contendens praedicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem,
이와 같이 나는 그리스도께서 아직 알려지지 않으신 곳에 복음을 전하는 것을 명예로 여깁니다. 남이 닦아 놓은 기초 위에 집을 짓지 않으려는 것입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 15장20)
notum sit regi quia Iudaei, qui ascenderunt a te ad nos, venerunt in Ierusalem civitatem rebellem et pessimam, quam aedificant, exstruentes muros eius, fundamenta iam componentes.
임금님께서는 이러한 사실을 아시기 바랍니다. 임금님 곁을 떠나 저희가 있는 곳으로 올라온 유다인들이 예루살렘으로 가서, 반역과 사악의 도성을 다시 짓고 있습니다. 성벽 쌓는 일을 끝내 가고, 기초를 다지고 있습니다. (불가타 성경, 에즈라기, 4장12)
Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ".
그러나 내 말을 듣고도 실행하지 않는 자는, 기초도 없이 맨땅에 집을 지은 사람과 같다. 강물이 들이닥치자 그 집은 곧 무너져 버렸다. 그 집은 완전히 허물어져 버렸다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 6장49)
"Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in primogenito suo fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet portas eius ".
그때에 여호수아가 선언하였다. “이 예리코 성읍을 다시 세우겠다고 나서는 사람은 주님 앞에서 저주를 받으리라. 기초를 놓다가 맏아들을 잃고 성문을 달다가 막내아들을 잃으리라.” (불가타 성경, 여호수아기, 6장26)
Tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum completum est".
그리하여 이 세스바차르가 예루살렘에 있는 하느님 집의 기초를 놓았습니다. 그때부터 지금까지 계속 지어 왔지만 아직 마치지 못하였습니다.’ (불가타 성경, 에즈라기, 5장16)
similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat.
그는 땅을 깊이 파서 반석 위에 기초를 놓고 집을 짓는 사람과 같다. 홍수가 나서 강물이 집에 들이닥쳐도, 그 집은 잘 지어졌기 때문에 전혀 흔들리지 않는다. (불가타 성경, 루카 복음서, 6장48)
et quidquid supra hoc fundamentum aedificaveris, hoc solum ad operis tui fructum, et ad virtutis proficere mercedem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:16)
Ac deinde cotidie inter nos sermocinando, ad haec investigando aliis inventis aeque placabilibus testimoniis, quaternio ille refertus succrevit, nec immerito, sicut scriptum est 'super modicum fundamentum aedificat iustus et paulatim ad maiora defluit,' velut apis fertilissima longe lateque gronnios interrogando discurrens, multimodos divinae scripturae flosculos inhianter et incessabiliter congregavit, quis praecordii sui cellulas densatim replevit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:11)
Fides hoc Verbum sicut firmam petram recipit, in qua solidis fundamentis aedificari potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:3)
Pars est identitatis communis alicuius loci atque fundamentum ad aedificandam urbem habitabilem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:2)
Tanta autem tamque multiplici fertilitate abundat rerum omnium eadem Cyprus, ut nullius externi indigens adminiculi, indigenis viribus, a fundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos, aedificet onerariam navem, omnibusque armamentis instructam, mari committat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 14:2)
Praeparatis ergo fundamentis in gyro prioris oratorii per quadrum coepit aedificare basilicam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:1)
ex quo fit, ut universa ista ratio humana, qua utimur quoad inquisitionem naturae, non bene congesta et aedificata sit, sed tanquam moles aliqua magnifica sine fundamento.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:7)
Fidei manus ita ad caelum levantur, sed hoc evenit dum in caritate aedificant civitatem, necessitudinibus exstructam, quarum Dei amor est fundamentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:14)
Sed quisquis aedificare volet in declivibus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione fungentur adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ad superiorem partem applicabuntur, quippe ab imo praestructa valenter resistent contra ea, quae postmodum superposita incumbant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION