라틴어 문장 검색

Talis namque somniculosa largitio mihi vivendi viam modumque conservat mortisve me defendit ab ira, quod maximum munus mihi videtur atque praecipuum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:12)
Aemilianum itidem Scipionem ut somniculosum aemulorum incusari malivolentia, cuius impetrabili vigilantia, obstinatae in perniciem Romae, duae potentissimae sunt urbes excisae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 3:2)
Cum esset in negotiis aliis principibus mediis comparandus, si affectatae dominationis amplam quandam falsam repperisset aut levem, hanc sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas, Caligulae et Domitiani et Commodi immanitatem facile superabat, quorum aemulatus saevitiam inter imperandi exordia, cunctos sanguine et genere se contingentes, stirpitus interemit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 8:2)
aemulatus Crotoniaten Milonem, cui mala saepe cohaerenter laeva manu retinenti vel dextra, nulla umquam virium fortitudo abstraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 2:2)
Ex quibus ille Menippus fuit cuius libros M. Varro in aemulatus est, quas alii Cynicas, ipse appellat Menippeas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 8:1)
Ecastor (inquit) mustum somniculosum, et Cinna in poematis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 12:2)
Somniculosam ut Poenus aspidem Psyllus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 13:1)
Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 1:1)
Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IV 4:1)
Eum versum Vergilius aemulatus est, itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVII 3:1)
LEGEBATUR Panaetii philosophi liber De (Oficiis secundus ex tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere aemulatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVIII 2:1)
Iste vir, successum videns et fortasse fortunae Christophori Columbi aemulatus in illa fortunata expeditione versus zephyro-austrum ante sex annos facta, cogitavit secum etiam novas terras detegi possi versus zephyro-boream.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:3)
Socors et somniculosum genus id mancipiorum,otiis, campo, circo, theatris, aleae, popinae, lupanaribus consuetum, numquam non easdem ineptias somniat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 2:1)
sed favor nationis inclinabat in Zenonem, Polemonis regis Pontici filium, quod is prima ab infantia instituta et cultum Armeniorum aemulatus, venatu epulis et quae alia barbari celebrant, proceres plebemque iuxta devinxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장4)
atque ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos triumphalium consulariumque potentia antiit, diversus a veterum instituto per cultum et munditias copiaque et affluentia luxu propior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 30장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION