라틴어 문장 검색

solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 4:2)
Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 6:1)
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII58)
iuvenesque senesque Et pueri nasum rhinocerotis habent.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III5)
Aestimabile esse dicunt - sic enim, ut opinor, appellemus - id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi ἀξίαν vocant, contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 26:3)
itaque cum esset satis constitutum id solum esse bonum, quod esset honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 65:3)
neque enim illud fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis, quod aut secundum naturam esset aut contra, nec, cum id relinqueretur, nihil in his poni, quod satis aestimabile esset, nec hoc posito non aliqua esse praeposita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 69:5)
Postea tuus ille Poenulus - scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos - , homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 76:1)
admirabilia (Stoice, παράδοξα)153 15 Aegyptus 198 29 199 5 L. Aemilius Paulus Macedonicus (consul a. 182 et 168) 191 5 Q. Aelius Tubero (consul a. 118,Africani minoris sororis filius) 130 11 Aeschines, orator Atticus 157 26 aestimabilia s.aestimanda(ἀξίαν ἔχοντα) 109 5 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)10)
si probat, emittit, si damnat carmina, celat, nec nos ronchisono rhinocerote notat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, ad libellum 4)

SEARCH

MENU NAVIGATION