라틴어 문장 검색

Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:40)
Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 31:1)
Finitur quoque amor novo superveniente amore, quoniam affectioni nemo se potest colligare duorum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:5)
Et licet nec ad illud amicitiae genus me viderem idoneum, gratulabar tamen quamdam me amicitiae formulam reperisse, ad quam amorum meorum et affectionum valerem revocare discursus.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:7)
ARTEMISIA Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 2:1)
Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis in ea sola unde alitur occupatur, et proinde, ut in expositis usu venit, matris quae genuit neque sensum ullum neque desiderium capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 24:1)
Verus igitur amor ex sola cordis affectione procedit et ex pura gratia et mera liberalitate conceditur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:2)
Ergo quum meum habere non potestis amorem, dilectionis et cordis affectionis hoc inhibente defectu, alios amandi mihi non debetis praecludere viam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 20:3)
Amor reapse ad quandam animi affectionem redigi non potest, quae it redit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:2)
Nec vobis videatur absurdum quod dixerim, quamvis omnimoda coniugati dilectionis affectione iungantur, eorum tamen affectum amoris non posse vice perfungi;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:8)
Et purus quidem amor est, qui omnimoda dilectionis affectione duorum amantium corda coniungit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:8)
Sed et, si cognoveris aliquem ad tuae amantis subversionem laborare, illico tibi sine dubio augmentatur amor, et maiori eam incipies affectione diligere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:12)
tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos obseruas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem reuincis?
(아풀레이우스, 변명 83:4)
Omnis materialis universus de Dei amore deque eius immensa erga nos affectione loquitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 107:2)
Si amor cum veritate necessitudinem non instituit, affectionibus mutabilibus est obnoxius et temporis discrimen non aufert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION