라틴어 문장 검색

Sed et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo Ierusalem et attulerat in Babylonem, reddantur et referantur in templum, quod est in Ierusalem, in locum suum, in templo Dei.
그뿐만 아니라, 네부카드네자르가 예루살렘 성전에서 꺼내어 바빌론으로 가져온 하느님 집의 금은 기물들을 되돌려 주어 예루살렘 성전으로 옮기고, 하느님의 집 안 제자리에 두게 하여라.” (불가타 성경, 에즈라기, 6장5)
In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium.
도성의 거리 한가운데를 흐르고 있었습니다. 강 이쪽저쪽에는 열두 번 열매를 맺는 생명 나무가 있어서 다달이 열매를 내놓습니다. 그리고 그 나뭇잎은 민족들을 치료하는 데에 쓰입니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 22장2)
Vovete et reddite Domino Deo vestro omnes in circuitu eius afferant munera Terribili,
주 너희 하느님께 서원하고 채워 드려라, 그분 주위에 있는 모든 이들아. 두려움이신 그분께 예물을 바쳐라. (불가타 성경, 시편, 76장12)
Quia id signumst cum Theotimo, qui eum illi adferet, ei aurum ut reddat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3156)
ego illam reddidi qui argentum a te attulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 431)
Quod dum Godefridus dux et Robertus Flandrensis, qui ad invicem dilectissimi amici et consocii foederati erant, ex verbis Nicusi sibi allatum intellexissent, Boemundum, ut redderet quod injuste acceperat, verbis pacificis admonuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:7)
S. D. M. CICERONI eodem exemplo a te mi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 117)
Opportune adeo argentum nunc mecum attuli, Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3150)
HS |LX|, quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab IIII viris Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium.
(카이사르, 내란기, 1권 23:13)
eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem tertium eius diei alias litteras attulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 7 2:3)
quas enim litteras adferebant, ut opus aestate facere possent, eas mihi post brumam reddiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 7 4:11)
Ibidem eclipsis lunae, quae decima quinta erat, in ipsa nocte facta est, ita ut ex toto a claritate sua [0536C] deficeret, et in sanguineum colorem tota usque in medium noctis commutata, omnibus id perspicientibus timorem non modicum afferret, nisi a quibusdam, quibus patebat astrorum notitia, hoc solamen redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:4)
qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem ut id ab se donum acciperet coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inviolatae foret virginis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 710:1)
ac mihi tamen, ante quam in provinciam veni, redditae sunt a te litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei conveniendi adferebas, cum interea, credo equidem, malevoli homines (late enim patet hoc vitium et est in multis), sed tamen probabilem materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur alienare a te voluntatem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 6 5:1)
mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus illud, et admonitu fit novus ipse pudor, et quaecumque adeo possunt afferre pudorem, illa tegi caeca condita nocte decet, nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo praemia peccato nulla petita mihi, stultitiamque meum crimen debere vocari, nomina si facto reddere vera velis, quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, quaere;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 610)

SEARCH

MENU NAVIGATION