라틴어 문장 검색

Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 14:2)
Sed sparsus in agros Fertilis Euphrates Phariae vice fungitur undae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:45)
nam hoc dicit, agrum fertilem, id est pinguem et herbosum, bis debere arari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4330)
multaque alia in aliis locis commemorabilia proferre possum, multos fertiles agros alios aliorum fructuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:1)
an imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt quam acceperunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:2)
"Lyciae quoque fertilis agris non impune deam veteres sprevere coloni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 26:2)
Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장1)
Ut fertilibus agris non est imperandum - cito enim illos exhauriet' numquam intermissa fecunditas, - ita animorum impetus adsiduus labor franget, vires recipient paulum resoluti et remissi;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 149:3)
In minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fertilem agro, viris armis aeque validam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 547:1)
quindecim milia passuum ea urbs abest, adversus Pydnam posita, fertilis agro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 125:2)
Predia terrarum, possessio divitiarum, Fabrica murorum, grandis structura domorum, Gratia mensarum cum delitiis epularum, Insignesque thori, cuppe siphique decori, Resplendens vestis, que moribus obstat honestis, Grex armentorum, spatios cultus agrorum, Fertile vinetum, diversa vite repletum, Gloria natorum, dilectio dulcis eorum, Cuncta relinquitur, nec post hoc invenientur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 90:3)
In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque, quoniam incidimus, pauca conveniet expediri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 32:1)
At Gothi Hunis Halanisque permixti, nimium bellicosis et fortibus, rerumque asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum illecebris sibi sociarat sollertia Fritigerni, fixis iuxta Perinthum castris, ipsam quidem urbem, cladum memores pristinarum, nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero fertiles late distentos et longe, ad extremam vastavere penuriam, cultoribus caesis aut captis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 3:1)
atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 13:4)
Iam, quod deliberationis nostrae caput est, agri sunt fertiles pingues aquosi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION