라틴어 문장 검색

Sed igni magis quam praeda ager vastabatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장9)
itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu raptam ex agris praedam portantes Veios rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 162:1)
a Priverno Plautius alter consul pervastatis passim agris praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 277:3)
vastati agri, praedae passim actae, non ausis aciem hostibus, vel si ex occulto carpere agmen temptarent, punito dolo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장2)
ac sic quoque seditiosissimum quemque et praedae et agri destinati tertia parte multauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 70장 1:3)
adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 318:2)
ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis - et pleraeque cavae sunt viae sinusque occulti - quacumque apte poterat disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantis obequitare portis iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 7:1)
perusti late agri, praedae pecudum hominumque actae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 251:2)
raptimque cum equitatu profectus, iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros gravesque praeda, ut qui nihil tale metuerent, adortus Romanos compulit ad naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 468:1)
Galli, magna hominum vis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem, per quam ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 186:1)
Consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 558:1)
praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 128)
Ceterum, qua pergebat, urbis agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장9)
Sed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 87장1)
at hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul privatae triumphantes domum ad penates redibatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 755:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION