라틴어 문장 검색

Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel et omnem domum Iudae, dicit Dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non audierunt.
이 띠가 사람의 허리에 붙어 있듯이 내가 온 이스라엘 집안과 온 유다 집안을 나에게 붙어 있게 한 것은 ─ 주님의 말씀이다. ─ 그들이 내 백성이 되어 명성과 칭송과 영광을 얻게 하려고 한 것이다. 그러나 그들은 순종하지 않았다.” (불가타 성경, 예레미야서, 13장11)
Et ponam uncos in maxillis tuis et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.
내가 갈고리로 네 턱을 꿰고 네 나일 강의 물고기들을 너의 비늘에 달라붙게 하여 너를 비늘에 달라붙은 나일 강의 물고기들과 함께 나일 강에서 끌어 올리리라. (불가타 성경, 에제키엘서, 29장4)
Unde et nos si volumus post mortem corporis hujus in bonis esse, caveamus ne agglutinetur anima nostra huic corpori, ne commisceatur, ne inhaereat, ne trahatur a corpore, et tamquam ebria perturbationibus ejus vacillet et fluitet, nec se ei credat atque ejus delectationibus, ut committat se ejus sensibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:1)
"Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui sed capillis hinc inde laterum deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim agglutinato decenter obtexi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:90)
Vidi et ursam mansuem cultu matronali, quae sella vehebatur, et simiam pileo textili crocotisque Phrygiis Catamiti pastoris specie aureum gestantem poculum, et asinum pinnis agglutinatis adambulantem cuidam seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc autem diceres Pegasum, tamen rideres utrumque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:5)
ponam vero ea, quae prompta et iis morbis, de quibus protinus (III, IV) dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장3)
inponendum vero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장55)
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장21)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장121)
Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est vehementius erodentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장334)
sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta undique a viva carne diducta, quae trahit secum quicquid corruptum erat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장19)
Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장278)
His in sole vitiligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장471)
Protinus autem primo die croci P. I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. II, excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장39)
Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid vel excidit vel absciditur, hanc non esse servandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장59)

SEARCH

MENU NAVIGATION