라틴어 문장 검색

Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum, et, cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite ".
그러니 그대는 그대와 함께 온 옛 주군의 부하들과 더불어 아침 일찍 일어나시오. 아침 일찍 일어나 동이 트는 대로 길을 떠나시오.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 29장10)
Surrexit ergo David et omnis populus, qui erat cum eo, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret; et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.
다윗은 자기를 따르는 온 백성과 더불어 일어나 요르단을 건넜는데, 아침이 밝기까지 요르단을 건너지 못한 사람은 하나도 없었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 17장22)
Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum, et agminatim intra consaepta exercitus, recensitos Graecia fabulosa narrabis?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 23:1)
Et constat ab ultimis nostri finibus maris, agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis (qualia sunt ibi densissima), securi voracium beluarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 47:1)
Proinde permissu imperatoris transeundi Danubium copiam, colendique adepti Thraciae partes, transfretabantur in dies et noctes, navibus ratibusque et cavatis arborum alveis agminatim impositi, atque per amnem longe omnium difficillimum, imbriumque crebritate tunc auctum, ob densitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam, et natare conati, hausti sunt plures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 5:3)
estur ae potatur incondite pulmentis acervatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis;
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:4)
"Nec tamen, quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit, quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se obmiscent agminatim Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum saevientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:80)
ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 6:6)
iam dilucescebat, cum signum consul dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 293:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION