라틴어 문장 검색

Nam Pacuvianus Amphio Quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera, Capite brevi, cervice anguina, aspectu truci, Eviscerata, inanima, cum animali sono cum dixisset obscurius, tum Attici respondent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 197:9)
nam Pacuvianus Amphio quadrupes tardigrada, agrestis, humilis, aspera, capite brevi, cervice anguina, aspecta truci, eviscerata, inanima, cum animali sono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 197:7)
Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.
이 아이들이 자라서, 에사우는 솜씨 좋은 사냥꾼 곧 들사람이 되고, 야곱은 온순한 사람으로 천막에서 살았다. (불가타 성경, 창세기, 25장27)
Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
네 발로 걷는 동물 가운데 발바닥으로 걷는 것은 모두 너희에게 부정한 것이다. 그 주검에 몸이 닿는 이는 모두 부정하게 된다. (불가타 성경, 레위기, 11장27)
Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
배로 기어 다니든, 네 발이나 더 많은 발로 기어 다니든, 땅을 기어 다니는 어떤 것도 너희가 먹어서는 안 된다. 그것들은 혐오스러운 것이다. (불가타 성경, 레위기, 11장42)
in mense secundo quarta decima die mensis ad vesperam; cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud,
이런 이들은 둘째 달 열나흗날 저녁 어스름에 파스카 축제를 지내라. 누룩 없는 빵과 쓴나물을 곁들여 파스카 제물을 먹어라. (불가타 성경, 민수기, 9장11)
Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes; invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocynthidas agri. Et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti; nesciebat enim quid esset.
어떤 사람이 들에 푸성귀를 뜯으러 나갔다가 들포도나무를 발견하고, 그 열매를 옷자락에 가득 담아 가지고 돌아와서, 무엇인지도 모르고 국 솥에 잘라 넣었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 4장39)
Agrestia enim in aquatica convertebantur, et, quaecumque erant natantia, in terram transibant.
실제로 육지 동물들이 수중 동물로 변하고 헤엄치는 동물들이 뭍으로 자리를 옮겼습니다. (불가타 성경, 지혜서, 19장19)
in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli.
그 안에는 네발 달린 짐승들과 땅의 길짐승들과 하늘의 새들이 모두 들어 있었다. (불가타 성경, 사도행전, 10장12)
in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli.
내가 그 안을 유심히 바라보며 살피니, 이 세상의 네발 달린 짐승들과 들짐승들과 길짐승들과 하늘의 새들이 보였습니다. (불가타 성경, 사도행전, 11장6)
Tandem per agrestia nimis atque ferocia loca decurrens ad fluvium quendam devenit, qui mirae latitudinis atque altitudinis erat unda profundus, et cuius prae nimia sublimitate riparum cuilibet denegabatur introitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:2)
Prima canpum dubia sub sorte duelli Pugnatura fides agresti turbida vultu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 75:1)
Prima petit campum dubia sub sorte duelli Pugnatura fides agresti turbida vultu:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 283:1)
precantes ut a saecularibus curis tamquam ab immitibus et agrestibus dominis possimus absolvi atque exui, mundanoque exire servitio, in libertatem supernae cognitionis quae vera et sola est libertas, vocati.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:21)
Nulla enim mens est, nulla anima, quae non recipiat etiam malarum motus agrestes cogitationum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION