라틴어 문장 검색

accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis.
어떤 여자가 매우 값진 향유가 든 옥합을 가지고 다가와, 식탁에 앉아 계시는 그분 머리에 향유를 부었다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 26장7)
Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
그 고을에 죄인인 여자가 하나 있었는데, 예수님께서 바리사이의 집에서 음식을 잡수시고 계시다는 것을 알고 왔다. 그 여자는 향유가 든 옥합을 들고서 (불가타 성경, 루카 복음서, 7장37)
Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit super caput eius.
예수님께서 베타니아에 있는 나병 환자 시몬의 집에 계실 때의 일이다. 마침 식탁에 앉아 계시는데, 어떤 여자가 값비싼 순 나르드 향유가 든 옥합을 가지고 와서, 그 옥합을 깨뜨려 그분 머리에 향유를 부었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장3)
Propterea ergo libellum compegi, partim ex proverbiis philosophorum et suis castigationibus, partim ex proverbiiset castigationibus Arabicis et fabulis et versibus, partim ex animaliumet volucrum similitudinibus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:9)
Enoch philosophus, qui lingua arabica cognominatur Edric, dixit filiosuo:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 6:1)
Balaam, qui lingua arabica vocatur Lucaman, dixit filio suo:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 14:1)
Dixit Arabicus filio suo:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 76:1)
Arabicus interrogavit patrem:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:1)
Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
Collocabatur in medio domus, emaculatae odoribus Arabicis undique, lance rotunda pure superposita, ex diversis metallicis materiis fabrefacta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 30:1)
misi, ut petisti, tibi munditias dentium, nitelas oris ex Arabicis frugibus, tenuem, candificum, nobilem puluisculum, complanatorem tumidulae gingiuulae, conuerritorem pridianae reliquiae, ne qua uisatur tetra labes sordium, restrictis forte si labellis riseris.
(아풀레이우스, 변명 6:4)
nisi forte in eo reprehendendus sum, quod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserim, quem multo aequius erat spurcissimo ritu Hiberorum, ut ait Catullus, sua sibi urina
(아풀레이우스, 변명 6:6)
Quid cum capillis color gratus et nitor splendidus illucet et contra solis aciem vegetus fulgurat vel placidus renitet, aut in contrariam gratiam variat aspectum, et nunc aurum coruscans in lenem mellis deprimitur umbram, nunc corvina nigredine caeruleos columbarum collis flosculos aemulatur, vel cum guttis Arabicis obunctus et pectinis arguti dente tenui discriminatus et pone versum coactus amatoris oculis occurrens ad instar speculi reddit imaginem gratiorem?
(아풀레이우스, 변신, 2권 9:1)
Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam conlaudatusque et promissis oneratus deposita veste, quam habebat, Arabica indultur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 15:1)
Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum, Quod modo divitibus lapsa corona comis:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, VIII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION