라틴어 문장 검색

Quam mitra effigiem distinxit pictor, honesto Surgentem e tumulo, alatoque satellite fultam?
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 9:3)
Senectus enim venerabilis est, non annis incana, sed moribus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:15)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Rursus, in existimatione doctrinae et literarum cuiuspiam, non volitabit fama illius per ora virum neque bene alata erit, sine plumis aliquibus ostentationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:21)
paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 9:7)
ex vermiculo,ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu favorum paulo maiora, quam sunt plebeii seminis, inveniri recta foramina repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 5:3)
et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum perfusam niuem mulso dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:7)
His enim verbis magnum in caelo ducem solem vult sub appellatione Iovis intellegi, alato curru velocitatem sideris monstrans.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 5:3)
alatus autem ideo est, quia amantibus nec levius aliquid nec mutabilius invenitur, ut in ipsa probatur Didone;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6637)
hoc ergo beneficio inlecti Argonautae, cum ei gratiam vellent referre, Zethum et Calain, filios Boreae et Orithyiae, alatos iuvenes, ad pellendas harpyias miserunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 20911)
et quidam cum vestigatoribus alatorum mentionem inductam accipiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1215)
alis velocitate, quia tam ventos quam fulmina alata fingunt poetae, ut et alitis austri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3191)
hic etiam canus fuit a prima aetate, ad quod adludens dicit 'incanaque menta':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8089)
in qua cum regnaret Celeus et Cererem, quaerentem filiam, liberalissime suscepisset hospitio, illa pro remuneratione ostendit ei omne genus agriculturae, filium etiam eius Triptolemum recens natum per noctem igne fovit, per diem divino lacte nutrivit, et eum alatis serpentibus superpositum per totum orbem misit ad usum frumentorum hominibus indican- dum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1632)
incana autem dixit nimium cana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3113)

SEARCH

MENU NAVIGATION