라틴어 문장 검색

Omnes quippe res praeter substantias, per se subsistere non possunt, nisi scilicet subjectis sustententur substantiis, ut albedo nulla ratione esse potest nisi in subjecto corpore, aut pietas nisi in anima, aut quaelibet res novem praedicamentorum, nisi in subjectis substantiis insint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:15)
Unde et in illo argumento Deus non substantia ostenditur aperte, quo Boetius, quamvis Christianus, opinionem philosophorum secutus, cum de philosophia tractaret, Themistium scilicet et Tullium in Topicis suis vestigans probat in quinto Topicorum ipsorum albedinem non esse substantiam, his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:5)
Proprias vero diffinitiones eorum esse dicimus, quorum ex integro exprimunt esse, ut substantia corporea corporis, vel aptum ad ridendum risibilis, vel habens albedinem albi, quanquam differentiam, proprietatis scilicet seu diffinitionis, Boetius in libro divisionum diligenter attendens rationale et bipes, quae idem numero contingit esse, differre tamen his verbis asserit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:14)
Vel cum idem sit id quod est album esse nigrum, et albedinem et nigredinem eidem simul inesse:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:15)
non tamen ut possibile est id quod est album esse nigrum, ita etiam possibile est albedinem et nigredinem simul eidem inesse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:16)
Si vero albedo vel aliquid incorporeum illis inesset particulis, nulla eorum continuatio ideo deperiret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:16)
Siquidem, ut noverunt qui frequentius ratiocinando forensibus causis intersunt, ex repugnantibus facta conplexionis consequentia, certum est quia, si libertas petitur, procul dubio dominus suo contemptu laeditur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:14)
Olim planitiem (quam nunc foecunda colorum Insignit pictura) inhonesto et simplice cultu Vestiit albedo, sed ne rima ulla priorem Agnoscat faciem, mox fundamenta futurae
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 1:2)
Quis modus in facto uel que complexio facti, Quis locus aut tempus, occasio, causa, facultas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:26)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
quamvis ipsa nullis naturae obnoxialiter alligata complexionibus, intellectus indaginem non exspectans, nullius posset descriptionis signaculo designari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:7)
Sed cum ipse genialis concubitus ordinatis complexionibus res diversorum sexuum opponi dissimiles ad exsequendam rerum propaginem, connectere teneretur, ut in suis connexionibus artis grammaticae constructiones [0457B] canonicas observaret, suique artificis nobilitas nullius artis ignorantia suae ferret gloriae detrimentum, curialibus praeceptis sub magistrali disciplina, eam videlicet disciplinam instruendam docui, quae artis grammaticae regulas in suarum constructionum unionibus artificiosis admitteret;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:12)
Injunxi etiam ut syllogistica ejus complexio duorum terminorum contenta compendio, nullis Aristotelicis figuris obnoxia, trium propositionum ordinatione congrua texeretur, in tantum, ut in singulis propositionibus, [0458C] major extremitas praedicationis fungeretur officio, minor vero subjiciendi legibus teneretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:26)
Hoc etiam mei fuit consilii, ut nullius conversionis retrogradatione pestifera, venereae complexionis termini analogicae praedicationis jura servantes, suarum vices sedium alternarent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:30)
Et ne consequentis fallacia, ex similium conformatione [0458D] progenita, posset industriam Veneris impedire, terminos specialibus specificavi signaculis, ut familiari liberae agnitionis intuitu, audenter agnosceret quos terminos subjectionis gradus inferior, quos vero praedicationis apex superior ex suae habitudinis jure deposceret, ne si complexio terminorum inconsequens proportionatam habitudinem non teneret in commune, nugationis uniformis deformitas nasceretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION