라틴어 문장 검색

Et princeps satellitum tradidit eos Ioseph, qui ministrabat eis. Aliquantulum temporis illi in custodia tenebantur.
경호대장은 요셉을 시켜 그들을 시중들게 하였다. 이렇게 그들은 얼마 동안 갇혀 있었다. (불가타 성경, 창세기, 40장4)
Patrem autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:2)
" Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii dixerunt non aliud mihi necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem, quod quisvis puer eque facere posset.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 2:5)
Ipse quippe et mihi aliquantulum notus erat, et oppressionibus meis quas audierat admodum compaciebatur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 2:2)
Quod cum in honore sancte Trinitatis esset fundatum ac postea dedicatum, quia tamen ibi profugus /f.13vb/ ac iam desperatus divine gratia consolationis aliquantulum respirassem, in memoria huius beneficii ipsum Paraclitum nominavi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 7:1)
Fides autem Catholica partim circa ipsam divinitatis naturam, partim circa divina beneficia et quascunque Dei necessarias dispensationes vel ordinationes consistit, quae nobis diligenter apostolorum vel sanctorum Patrum symbolis expressa sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:6)
in symbolo epistolis suis praescripto meminit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:25)
Qui etiam super hoc quod a Filio eum quoque procedere dicimus, non vehementer, arguunt atque reos anathematis teneri asserunt, quod in principalibus conciliis quae apud eos celebrata sunt, ita symbola eorum subjunctis anathematibus sancita sunt, ut nulli de fide Trinitatis aliud dicere, vel aliud praedicare, quam ibi contineatur, liceat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:4)
In quo quidem symbolo ipse quoque in processione Spiritus solum commemorat Patrem, his quidem verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:8)
Ob hoc enim maxime symbola conciliorum Scripturis illis sunt superaddita, ut illa doceant vel disserant quae ibi aperte non habentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:19)
Athanasius in symbolo fidei:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:2)
Quae quidem veritas quae sit, a qua ipse procedit, symbolum Ephesini concilii (quod etiam Graecorum fuisse constat) manifeste his verbis determinat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:13)
Unde Hieronymus diffinitionem catholicae fidei Nicaenigne symboli exponens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:43)
Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid vult, ita ut nil valeat resistere ejus voluntati, quin compleatur, vel aliquomodo impedire eam. Joannes Chrysostomus homilia 28, de expositione Symboli, quae sic incipit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:25)
Quantum igitur aestimo, cum id tantum Deus facere possit quod eum facere convenit, nec eum quidquam facere convenit quod facere praetermittat, profecto id solum eum posse facere arbitror quod quandoque facit, licet haec nostra opinio paucos aut nullos habeat assentatores, et plurimum dictis sanctorum, et aliquantulum a ratione dissentire videatur [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION