라틴어 문장 검색

Dum enim falsas mentis vires mirantur homines et celebrant, veras ejusdem quae esse possint (si debita ei adhibeantur auxilia, atque ipsa rebus morigera sit, nec impotenter rebus insultet) praetereunt et perdunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:8)
minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:3)
autumni maturet germina Virgo, lenior et gravidis adlatret Sirius uvis."
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:239)
Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes ac pro nocentibus neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 9:1)
Postquam triste caput fastidia vispillonum Et miseri meruit taedia carnificis, Uteris ore aliter nimiaque aerugine captus Adlatras nomen quod tibi cumque datur.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXI2)
Adlatres licet usque nos et usque Et gannitibus inprobis lacessas, Certum est hanc tibi pernegare famam, Olim quam petis, in meis libellis Qualiscumque legaris ut per orbem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LX1)
protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 112:1)
aut ut Livius Scipionem a Catone adlatrari solitum refert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 228:5)
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:1)
Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 57:2)
morte Africani crevere inimicorum animi, quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 683:1)
item a praefectis classium Romanarum multa impotenter in socios facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XLIII Periocha5)

SEARCH

MENU NAVIGATION