라틴어 문장 검색

Nam quidquid solatii ab ipsis coniugatis ultra prolis affectionem vel debiti solutionem alterna vice porrigitur, crimine carere non potest;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:20)
Quo nexu, qua lege meant, quo federe iuncti Lucifer et nostri Cillenius, assecla solis Nascentis, uexilla gerunt, famulantur eunti Alternantique uices, sibi quas partitur uterque, Alter in alterius usum transcribitur, alter Solis in occasu splendescit, solis in ortu Alter, et alterni sibi mutua nomina donant:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:7)
et hi alterna infestatione hastas dirigunt ad feriendum, hi sagittas intorquent ad configendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:8)
Christiani vero videntes a longe in manu forti et intolerabili gentes applicare, a portu egressi sunt ut resisterent, [0674A] ac plurimo navalis belli impetu eum eis confligentes, diu alternis incursibus immorati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:5)
Societas enim eius, tui laqueus fit alternaque affabilitasdespectio."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 26:19)
Et in Ovidio epistolarum dicitur, Quod caret alterna requie, durabile non est;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 41:11)
Societas ejus, cui loqueris, est alterna affabilitas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 64:6)
Societasejus tui laqueus est, alternaque affabilitas despectio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:24)
Et tamquam Euphraten armorum specie territurus aut Rhenum, altrinsecus praeeuntibus signis, insidebat aureo solus ipse carpento, fulgenti claritudine lapidum variorum, quo micante lux quaedam misceri videbatur alterna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 6:2)
Et per spatia discurrunt amplissima, sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo velocibus equis et morigeris, trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum, vigorque otio integretur alterno.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 3:1)
Hoc lupus alterno uoluit pede, uerba resoluit:
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et capite 37:3)
complicitis denique pedibus ac palmulis in alternas digitorum vicissitudines super genua connexis sic grabatum cossim insidens ubertim flebam, iam forum et iudicia, iam sententiam, ipsum denique carnificem imaginabundus.
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:3)
Iamque alternis conatibus libratis brachiis in avem similem gestiebam:
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:3)
"mox inducta, mutuis amplexibus alternae salutationis expletis, percontanti causas adventus sui sic incipit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권205)
Et primum me quidem mensam accumbere suffixo cubito, dein alluctari et etiam saltare sublatis primoribus pedibus perdocuit, quodque esset apprime mirabile, verbis nutum commodare, ut quod nollem relato, quod vellem deiecto capite monstrarem, sitiensque pocillatore respecto, ciliis alterna connivens, bibere flagitarern Atque haec omnia perfacile oboediebam, quae nullo etiam monstrante scilicet facerem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION