라틴어 문장 검색

Item postea Dianae constituere aedem, quaerentes novi generis speciem isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum columnae crassitudinem altitudinis octava parte, ut haberet speciem excelsiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장15)
eaeque sint ima crassitudine altitudinis parte VII;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장8)
Sicut enim longitudini numerorum aliud intervallum, id est superficiem, ut latitudo ostenderetur, adiecimus, ita nunc latitudini si quis addat eam, quae alias altitudo alias crassitudo alias profunditas appellatur, solidum numeri corpus explebit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numeris solidis. 1:2)
Capitulis perfectis, deinde columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat [symmetria epistyliorum], epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장36)
capituli altitudo dimidia crassitudinis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장13)
ergo si natura nascentium ita postulat, recte est constitutum et altitudinibus et crassitudinibus superiora inferiorum fieri contractiora.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장9)
posteri vero elegantia subtilitateque iudiciorum progressi et gracilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros in altitudinem columnae doricae, ionicae novem constituerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장18)
abaci crassitudo septima capituli altitudinis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장32)
regularum, quas nonnulli bucculas appellant, quae dextra ac sinistra canalem figuntur, foraminum XVIIII, altitudo foraminis unius et crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장10)
adicitur autem ad mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum in descriptione, latitudine et crassitudine foraminis V, altitudo parte IIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장28)
deinde in frontibus anterides, sive erismae sunt, una struantur, eaeque inter se distent tanto spatio, quanta altitudo substructionis est futura, crassitudine eadem, qua substructio;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장17)
arrectaria, quae supra compactionem erant quattuor conlocata, ex binis tignis fuerant compacta, in altitudinibus singula pedum XXXVI, crassitudine palmopedali, latitudine sesquipedali.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장7)
fuerat autem earum altitudo pedum VI S, crassitudo pedum iii, ita fabricata triplici materia:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장9)
adeoque validas arbores sustinet moles, ut stipites earum VIII cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem emineant frugiferaeque sint, ut si terra sua alerentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 37:3)
Aedibus araeostylis columnae sic sunt faciendae, uti crassitudines earum sint partis octavae ad altitudines.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION