라틴어 문장 검색

Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: " Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei ". Dormivitque cum ea nocte illa.
저녁에 야곱이 들에서 돌아오자, 레아가 나가 그를 맞으며 말하였다. “저에게 오셔야 해요. 내 아들의 합환채를 주고 당신을 빌렸어요.” 그리하여 야곱은 그날 밤에 레아와 함께 잤다. (불가타 성경, 창세기, 30장16)
Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
합환채는 향기를 내뿜고 우리 문간에는 온갖 맛깔스러운 과일들이 있는데 햇것도 있고 묵은 것도 있어요. 나의 연인이여 이 모두 내가 당신을 위하여 간직해 온 것이랍니다. (불가타 성경, 아가, 7장14)
Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: " Da mihi partem de mandragoris filii tui ".
밀을 거두어들일 때, 르우벤이 밖에 나갔다가 들에서 합환채를 발견하고, 자기 어머니 레아에게 갖다 드렸다. 라헬이 레아에게 “언니 아들이 가져온 합환채를 좀 나눠 줘요.” 하자, (불가타 성경, 창세기, 30장14)
Illa respondit: " Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas? ". Ait Rachel: " Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui ".
레아가 그에게 대답하였다. “내 남편을 가로챈 것으로는 모자라, 내 아들의 합환채까지 가로채려느냐?” 그러자 라헬이 말하였다. “좋아요. 언니 아들이 가져온 합환채를 주면, 그 대신 오늘 밤에는 그이가 언니와 함께 자게 해 주지요.” (불가타 성경, 창세기, 30장15)
Et Persae aggerum altitudine iam in sublime porrecta, machinaeque ingentis horrore perculsi, quam minores quoque sequebantur, omnes exurere vi maxima nitebantur, et assidue malleolos atque incendiaria tela torquentes, laborabant in cassum, ea re quod umectis coriis et centonibus erant opertae materiae plures, aliae unctae alumine diligenter, ut ignis in eas laberetur innoxius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 13:2)
Quod in Quinti Claudii Annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 1:1)
In eo igitur libro scriptum inveni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 7:2)
satis sunt diu conati, numquam quiverunt incendere, ita Archelaus omnem materiam obleverat alumine, quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, reduxit copias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 8:4)
quod fortasse factum est ob alumen aut sales quibus gremiale tinctum erat paulo crassius haerentia et incrustata, et ex fricatione fracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:8)
Si nihilo minus vigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papaver aut hyoscyamos decocta sint, alii mandragorae mala pulvino subiciunt, alii vel amomum vel sycamini lacrimam fronti inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장63)
alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장11)
Si vero tumores etiam obcalluerunt et dolent, levat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto vel aqua frigida exprimitur, aut pari potione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장26)
alumen Melinum, squama et ferri et aeris atque huius quoque duae species sunt, alia tantum aeris, alia rubria aeris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 1장4)
Reprimunt alumen et scissile, quod sxito/n vocatur, et liquidum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 2장8)
sulpur, alumen, rutae semen.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 4장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION