라틴어 문장 검색

Nec deus effulsit magis aspectabilis olim, Dum Danaen flavo circum pretiosus amictu Ambiit, et, gratam suadente libidine formam, Depluit irriguo liquefactum numen in auro.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:7)
Flore nouo gaudens, folio crinita uirenti, Non demorsa situ, non iram passa securis, Non deiecta solo, sparsis non deuia ramis, Ambit silua locum, muri mentita flguram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 12:1)
Has terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur.
(카이사르, 내란기, 1권 25:10)
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
(카이사르, 내란기, 1권 54:3)
Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:3)
Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:3)
Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장3)
simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장7)
Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 79장4)
Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장2)
tunc habiles armis umeros iam vestibus ambit Romuleis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:192)
silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장5)
hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi, quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno, per omnes dies, magna noctium parte unum librum excudit et elucubravit, rogare ultro et ambire cogatur, ut sint qui dignentur audire, et ne id quidem gratis;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 3:2)
ille unus ambiri, coli.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장4)
magnificum laetumque tantis sociorum auxiliis ambiri neque indigere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 51장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION