라틴어 문장 검색

Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 6:1)
tunc vero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장9)
ambigvam non incertam, sed modo duplicem, ut in sequentibus probat dicens 'geminosque parentes'. ergo 'geminos' hic duos, ut gemini Atridae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1801)
ambigvam] modo incertam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6612)
ubi laeta duris mixta in ambiguo iacent, incertus animus scire cum cupiat timet.
(세네카, 오이디푸스 3:5)
Ergo uiam superans incerto limite, gressu Ambiguo, casu ductore, errore magistro, Nature Fortuna domum perquirit et illam Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit Curia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:21)
nunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam, dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, dum te, care puer, mea sera et sola voluptas, complexu teneo, gravior neu nuntius auris volneret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:13)
ambiguae si quando citabere testis incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis falsus et admoto dictet periuria tauro, summum crede nefas animam praeferre pudori, et propter vitam vivendi perdere causas, dignus morte perit, cenet licet ostrea centum Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII38)
Dum haec in diversa parte terrarum, Fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur assidue, avesque suspiciens, praescire festinabat accidentium finem, sed responsis ambiguis et obscuris haerebat, futurorum incertus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 1:1)
pulveris ambiguam nubem speculamur ab altis turribus, incerti socios adportet an hostes ille globus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:171)
et ingruebat nox nimbo atrox, hostisque clamore turbido, modo per vastum silentium, incertos obsessores effecerat, cum Sabinus circumire, hortari, ne ad ambigua sonitus aut simulationem quietis casum insidiantibus aperirent, sed sua quisque munia servarent immoti telisque non in falsum iactis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장10)
in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inventus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 128:2)
Non secus ac liquidis Phrygius Maeandrus in undis ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque occurrensque sibi venturas adspicit undas, et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum incertas exercet aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 16:4)
Si intra portas tuas in litibus difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, plagam et plagam, surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
“너희 성안에서 살인이나 다툼이나 폭력과 관련하여 너희가 판결을 내리기 어려운 송사가 있을 경우에는, 일어나 주 너희 하느님께서 선택하시는 곳으로 올라가야 한다. (불가타 성경, 신명기, 17장8)
Surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti. Nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, quam ob rem destitit exire.
그래서 다윗은 곧 부하 육백 명가량을 이끌고 크일라에서 나와, 발길 닿는 대로 떠돌아다녔다. 다윗이 크일라에서 빠져나갔다는 소식을 전해 듣고 사울은 출동하려다가 그만두었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 23장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION