라틴어 문장 검색

Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam, et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam, et grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat; sic et columna altera.
그가 청동을 부어 기둥 둘을 만들었다. 한 기둥의 높이는 열여덟 암마이고 그 둘레는 열두 암마짜리 줄로 잴 수 있었는데, 다른 기둥도 마찬가지였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장15)
altitudinis. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum; quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.
그다음에 그는 청동을 부어 바다 모형을 만들었다. 이 둥근 바다는 한 가장자리에서 다른 가장자리까지 지름이 열 암마, 높이가 다섯 암마, 둘레가 서른 암마였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 4장2)
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei?
정녕 구름 위에서 누가 주님과 견줄 수 있으며 신들 가운데 누가 주님과 비슷하겠습니까? (불가타 성경, 시편, 89장7)
En lectulum Salomonis. Sexaginta fortes ambiunt illum ex fortissimis Israel,
보라, 솔로몬의 가마를! 이스라엘 용사들 가운데에서 뽑힌 예순 명의 용사들이 호위하네. (불가타 성경, 아가, 3장7)
antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore tu es in opprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum, quae ambiunt te per gyrum?
그러나 그것은 네 악행이 드러나기 전의 일이다. 이제는 네가 아람의 딸들과 그 모든 이웃과 필리스티아 딸들, 곧 사방에서 너를 비웃는 자들의 놀림감이 되었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 16장57)
Et paries per circuitum ambiens quattuor atriola, et culinae fabricatae erant subter parietes per gyrum.
이 네 뜰에는 돌담이 둘러 있고, 담 밑으로는 돌아가면서 화덕이 갖추어져 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 46장23)
aequat omnes cinis.
죽음이 모든 것을 같게 만든다. (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 16:2)
"Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta,Et quoniam mortalium generi natura datum est, ut abstrusa fortius quaerat, ut negata magis ambigat [f. ambiat], ut tardius adepta plus diligat, eo flagrantius animadverteretur veritas, quo diutius desideratur, vel laboriosius quaeritur, vel tardius invenitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:28)
Laterum aequata convallatio, justae moderationis impressa sigillo, totius corporis speciem ad cumulum perfectionis eduxit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:21)
Illic forma rosae, picta fideliter, A vera facie devia paululum, Aequabat proprio murice purpuram, Telluremque suo sanguine tinxerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:1)
nunc in aequatam lineatur planitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:19)
Qui virtute et inaestimabili virorum inundatione impulsus, Barbicanas, exteriores scilicet muros, oppositos aequato vallo urbis, a viris arietem impellentibus gravi impetu in momento comminuit atque dejecit et viam machinae ad interiores muros et antiquos aptavit, foramenque pergrande et horrendum jam ad urbem pertransiens, infregit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:2)
In arce vero machinae ejusque coenaculis his constitutis, arietem, post deletas Barbicanas et aequatum vallum, quia tam difficile onus taedium erat amovere, ultro Christiani suo igne combusserunt, [0543D] ne tanti roboris magnitudo conductili machinae esset impedimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:6)
(21) Tertio modo dicitur fatum forma ordinis esse et vitae inferiorum, causata in ipsis ex periodo caelestis circuli, qui suis radiationibus ambit nativitates eorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:1)
ne singulae eorum velut aequatis fatigentur praeliis, et evadendi de angustiis naturalibus, ac serpendi latius facultatem haberet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION