라틴어 문장 검색

id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensionibus atque discordiis percipi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:6)
Tankradus regem se juste arguentem ex judicio omnium intelligens, nec se justam adversus hujus dicta habere excusationem, in concordiam et amicitiam rediit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:10)
religionem, pietatem, reverentiam,misericordiam, amicitiam, concordiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 42:2)
Civitates, porro, tredecim, loco et rebus sejunctas, ad concordiam et amicitiam revocare haud certe facile fuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.122)
per vos mala foederum currunt, per vos regni utriusque pacta condicionesque portantur, agite, quatenus haec sit amicitiae 1 concordia 2 principalis, 3 ut episcopali ordinatione permissa populos Galliarum, quos limes Gothicae sortis incluserit, teneamus ex fide, etsi non tenemus ex foedere, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 10:2)
Quo mediante, uices, nexus et uincula rerum, Fedus, amicitiam, pacem Concordia nectit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:14)
Etenim cum illi in dicendo inciderint loci, quod persaepe evenit, ut de dis immortalibus, de pietate, de concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum, de gentium iure, de aequitate, de temperantia, de magnitudine animi, de omni virtutis genere sit dicendum, clamabunt, credo, omnia gymnasia atque omnes philosophorum scholae sua esse haec omnia propria, nihil omnino ad oratorem pertinere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 56:1)
Alioquin si amor in illis esset et odium, esset amicitia et simultas, dissensio et concordia ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 21:2)
Consilio nostrorum ad te direximus, pacem et concordiam inter nos componere, fidem et amicitiam statuere, atque ad omnem bellicam necessitatem arma nostra esse communia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:2)
- De amicitia inter cardinalem et patriarcham, et regis concordia et de conventione gentilium cum rege.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 102:2)
Sic vero imperatore ac duce perfectae fidei et amicitiae vinculo insolubili innodatis, a tempore Dominicae Incarnationis, quo haec concordia contigit, usque ante paucos dies Pentecostes per singulas hebdomadas quatuor viri, aureis Byzantiis onerati, cum decem modiis monetae tartaron, de domo imperatoris duci mittebantur, quibus milites sustentari possent!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 32:9)
Pace et concordia inter imperatorem et ducem hac conditione firmata quam diximus, dux in hospitia aedificiorum in brachio maris relatus, hactenus obsidem filium imperatoris honorifice remisit, certus ultra de fide [0420C] et amicitia ab imperatore suscepta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:1)
Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris, iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam;
너희가 들어가는 땅의 주민들과 계약을 맺지 않도록 조심하여라. 그것이 너희에게 올가미가 될 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 34장12)
Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos residuae sunt, erroribus adhaerere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare,
그러나 너희가 돌아서서, 너희 곁에 남아 있는 이 나머지 민족들에게 달라붙어 그들과 혼인 관계를 맺고서 그들과 어울리고 그들이 너희와 어울리면, (불가타 성경, 여호수아기, 23장12)
Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: " Cuius est terra? ", et ut loquerentur: " Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel ".
아브네르는 다윗에게 자기 대신 사자를 보내어 이렇게 전하였다. “이 땅이 누구 것입니까? 저와 계약을 맺어 주십시오. 제가 임금님의 편이 되어 온 이스라엘을 임금님께 돌아가게 하겠습니다.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 3장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION