라틴어 문장 검색

inde ferae pecudes persultant pabula laeta et rapidos tranant amnis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:4)
trans gargara transque sonantem ascanium Gargara pro quibuslibet montibus, sicut Ascanium pro quibuslibet flumini- bus posuit, quod et sequentia indicant, quod dicit 'superant montes et flumina tranant'. Ascanius amnis est Mysiae, sed quae in Asia est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2691)
Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad,
자기의 모든 재산을 거두어 도망쳤다. 그는 길을 떠나 강을 건너 길앗 산악 지방으로 향하였다. (불가타 성경, 창세기, 31장21)
Aliae quoque septem emergebant post illas de flumine foedae confectaeque macie et stabant in ipsa amnis ripa;
그런데 그 뒤를 이어, 또 다른 못생기고 야윈 암소 일곱 마리가 나일 강에서 올라와, 강가에 있는 그 암소들 곁으로 가서 섰다. (불가타 성경, 창세기, 41장3)
et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant.
살지고 잘생긴 암소 일곱 마리가 나일 강에서 올라와 갈대밭에서 풀을 뜯었다. (불가타 성경, 창세기, 41장18)
Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est.
사믈라가 죽자 유프라테스 강 가 르호봇 출신 사울이 그 뒤를 이어 임금이 되었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 1장48)
qua celerrimus amnis, Chariovalda dux Batavorum erupit.
급류가 가장 빠른 곳에서 Batavian의 지도자 Chariovalda이 튀어나왔다. (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장4)
flūmen trānat omnēsque fēminās in urbem incolumēs dūcit.
그녀는 강을 헤엄쳐 건너 모든 여자들을 도시로 안전하게 이끈다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Cloeliae virtūs23)
nec certior ardea caelos Indicat humentes, medias quando aetheris oras Tranando, crassa fruitur sublimius aura, Discutit et madidis rorantia nubila pennis.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:17)
Ergo ubi ver nactus proprium, suspensus in alto Aere concussis exercitus obstrepit alis, Terraeque immensos tractus, semotaque longe aequora despiciunt, Boreamque et nubila tranant Innumeri:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 7:3)
cur contristata pruinis Luget hyems canis, ridet uer, estuat estas, Effluit autumnus rerum torente profundo, Vel cur terra sedet, fluit amnis, profluit aer, Flamma uolat reliquisque fidem non inuida seruat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:19)
Quem sibi distribuunt riui minus amnis inundat, Vel diuisa minus candescit flamma camini;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:26)
Sic etate uiret iuuenis, quod mente senescit, Etatem superat sensus, primordia floris Anticipat fructus et riuum preuenit amnis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:16)
Predulces habet alter aquas mellitaque donans Pocula, melle suo multos seducit et hauste Plus siciuntur aque, potantes debriat, immo, Dum saciat, parit unda sitim potusque sititur Amnis et innumeros ydropicat ille bibentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:20)
Fluminis in ripa lacrimarum flumina multos Demergunt, qui demergi torrentis abisso Amne furente timent et fluctus ferre tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION