라틴어 문장 검색

[0519C] Post haec, praedictae pestilentiae tempestate amplius et validius ingruente, multisque principibus cum plebeia manu morientibus, dux Godefridus, memor quomodo persimili clade olim est Romae tactus in expeditione quam egit cum Henrico, rege quarto, imperatore Romanorum tertio;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 26:1)
sed veris nuntiis doctus, barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique pervios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem, per indutias (licet breves) Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri vel maximis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 37:2)
P. Nihil sane praeter memoriam, quae est gemina litteraturae quodam modo et in dissimili genere persimilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 4:2)
hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc iudicio, recuperatores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 1:1)
interea de natura radiorum (utrum sint corpora necne) nihil omnino disputans, sed trajectorias corporum trajectoriis radiorum persimiles solummodo determinans.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:14)
credite, Pisones, isti tabulae fore librum persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae fingentur species, ut nec pes nec caput uni reddatur formae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:2)
videor vidisse hic forma persimilem tui, eadem statura.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 629)

SEARCH

MENU NAVIGATION