라틴어 문장 검색

Quae videns hominem flentem--cognovit enim eum esse extraneum --commota pietate in angiportum vocavitet quid ei accidisset interrogavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:17)
Ac dum primum angiportum insistimus, statim civitas omnis in publicum effusa mira densitate nos insequitur, et quamquam capite in terram, immo ad ipsos inferos iam deiecto maestus incederem, obliquato tamen aspectu rem admirationis maximae conspicio;
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:2)
"nec suadela mea sed ipsius rei necessitate lenitus, quippe iam semivivum illum in proxumum deportat angiportum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:7)
Omnibus viis atque angiportis triplicem vallum obduxerant — erat autem quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat — quaeque partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:8)
Sed ubicumque fuerint alvearia non editissimo claudantur muro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 3:1)
Igitur ordinatis sedibus, alvearia 4 fabricanda sunt pro conditione regionis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 1:1)
Superponuntur deinde, sive, ut Celso placet,lateribus facta domicilia,sive,ut nobis, alvearia, praeterquam a tergo circumstructa:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 2:1)
Propter quos convenit alvearia porticibus supermuniri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:2)
3 Semper quidem custos sedule circumire debet alvearia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 1:2)
Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cavendum erit, ne apes intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque obsidiantur prodeuntibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 10:4)
Quod si forte alvearia circumstructa et immobilia fuerint, curae 'erit nobis, ut semper modo a posteriore modo a prioreparte castrentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 11:3)
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa, illa Lesbia, quam Catullus unam plus quam se atque suos amavit omnes, nunc in quadriviis et angiportis glubit magnanimi Remi nepotes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 581)
Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Proverbia, et monasteriorum ordinem ac regiam disciplinam in parvis disce corporibus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:13)
Dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam non inpleant, quippe qui vesicam plenam vini habeant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:4)
cellas et hic abusus est, ut favorum cavernas vel alvearia cellas vocaret, ut alibi thesauros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4336)

SEARCH

MENU NAVIGATION