라틴어 문장 검색

Quīntus ad botulārium praetereuntem accessit plūrimōs botulōs ēmit;
퀸투스는 지나가는 소시지 장수에게로 다가가 많은 수의 소시지를 샀다; (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī21)
in gradibus templī cum amīcō sēdit botulōsque avidē dēvōrāvit.
그는 사원 계단에 친구와 함께 앉아서, 소시지를 게걸스럽게 먹어치웠다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī22)
Illic anguilla colubri naturam imaginans quadam proprietatis similitudine, neptis credebatur esse ejusdem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:136)
Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem levennam pro levi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 12:1)
Verum in hoc eum indole propria ita instar anguillae lubricum et elabendum promptum repperit ut ingenio eius et dexteritati facile confideret, ideoque minus in eo laboravit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:21)
vos anguilla manet longae cognata colubrae, aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse vernula riparum, pinguis torrente cloaca.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V48)
Illic enim optimae a prodigis esse creduntur tam, Hercules, quam anguillae, et utraeque ex illo loco Graece πλωταὶ vocantur, Latine flutae, quod in summo supernantes sole torrefactae curvare se posse et in aquam mergere desinunt atque ita faciles captu fiunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 7:2)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
Qui venit botulus mediae tibi tempore brumae, Saturni septem venerat ante dies.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXII Botulus1)
Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 49:22)
Denique inter temptamenta Christianorum botulos etiam cruore distensos admovetis, certissima scilicet inlicitum esse penes illos per quod exorbitare eos vultis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 14:1)
fluuiis quoque multum piscosis ac fontibus praeclara copiosis, et quidem praecipue issicio abundat, et anguilla.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 1:8)
sed piscandi peritia genti nulla nisi ad anguillas tantum inerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:17)
unde et a copia anguillarum, quae in eisdem paludibus capiuntur, nomen accepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION