라틴어 문장 검색

sensit ut motus pedum, attollit hirtas angue vibrato comas missumque captat aure subrecta sonum, sentire et umbras solitus, ut propior stetit Iove natus, antro sedit incertus canis leviterque timuit, ecce latratu gravi loca muta terret;
(세네카, Hercules Furens 12:19)
quaenam ista torquens angue vibrato comam temporibus atras squalidis pinnas quatit?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:13)
illis e faucibus angues Stridula fuderunt vibratis sibila linguis, Femineae qui more comae per terga soluti, Ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:4)
Quasi stipulam aestimat fustem et deridet vibrantem acinacem.
몽둥이를 지푸라기같이 여기고 표창이 날아드는 소리에도 코웃음칠 뿐. (불가타 성경, 욥기, 41장21)
Visi sunt quasi in altum securim vibrante in silva condensa.
마치 나무 숲에서 도끼를 휘두르는 자와 같았습니다. (불가타 성경, 시편, 74장5)
Si anguis hic non lateret in herbis, et hanc sub calliditatis ingenio deliberationem non exposceres, suavissima mihi esset et gratiosa deliberatio talis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 12:2)
Palatii vero custos multam incitatus ad iram exigua Britonis statura contempta, tanta aÎneam clavam ferocitate vibravit quod Britonis clipeus vi penitus est concussionis attritus, atque Brito fuit magno timore perterritus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:5)
hic lubricus anguem Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:4)
Mox radiante novum torrebat lumine mundum Titan, et pallens alienos mitius ignes Cynthia vibrabat;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:4)
Fulmineum vibrans acie flagrante scelestos Jam Paradiseis iterum depellit ab oris. Heu!
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:1)
proprios Alecto dupplicat angues.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 20:7)
Dum comitum languere manus, rarescere pugnam Luget, et hostiles animoque manuque caternas Crescere, iamque suos dolet expirasse furores, Ignitam tamen illa facem, que fulminis ipsam Mentitur speciem, que saxa resoluere, cautes Extenuare solet, ferrum mollescere, rupes Inflammare, rapit instanter, uibrat in hostem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:2)
Hasta tamen uibrata uolat, sed deuiat, hostem Dum petit hec;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:2)
Spicula, que multus argenti splendor inignit, In iuuenem uibrat et ad instar grandinis instant Tela, pluunt haste nubemque sagita figurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:2)
Ad haec comes Reymundus hilari animo vibrata hasta, clypeoque pectori obducto, et Godefridus dux non minus aestuans desiderio conserendi praelia, caeterique septingenti viri bellicosi, ex improviso per medios advolantes infringunt, et eorum [0474D] multitudinem copiosam disturbantes, palmam Deo donante victores accipiunt, Turcis attritis et in fugam conversis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION