라틴어 문장 검색

Cui respondit Dominus: " Numquid manus Domini abbreviata est? Iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur an non ".
주님께서 모세에게 대답하셨다. “주님의 손이 너무 짧기라도 하단 말이냐? 이제 너는 내 말이 들어맞는지, 맞지 않는지 보게 될 것이다.” (불가타 성경, 민수기, 11장23)
Et angustiatus est David valde; volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus. Confortatus est autem David in Domino Deo suo
다윗은 큰 곤경에 빠졌다. 모든 군사가 저마다 아들딸을 잃고 마음이 쓰라려, 다윗에게 돌을 던져 죽이자고 수군거렸기 때문이다. 그러나 다윗은 주 자기의 하느님 덕분에 힘을 얻었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 30장6)
Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
암논은 제 누이 타마르 때문에 애를 태우다가 병이 나고 말았다. 타마르가 처녀인지라, 그에게 무슨 일을 한다는 것이 암논에게는 불가능하게 보였기 때문이다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 13장2)
Humiliavit in via virtutem meam abbreviavit dies meos Dicam: “ Deus meus,
그분께서 내 힘을 도중에 꺾으시고 내 세월을 짧게 하시어 (불가타 성경, 시편, 102장24)
Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius.
그때에 의인은 커다란 확신을 가지고 자기를 괴롭힌 자들 앞에, 자기의 노고를 경멸한 자들 앞에 나설 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 5장1)
Cor inopis ne afflixeris et non protrahas datum angustianti.
화난 마음을 더 이상 괴롭히지 말고 없는 이에게 베푸는 일을 미루지 마라. (불가타 성경, 집회서, 4장3)
Unusquisque proximum sibi non angustiavit,
그들은 서로 부딪치는 일도 없고 그분의 말씀을 영원히 거역하지도 않으리라. (불가타 성경, 집회서, 16장28)
Cur veni, et non erat vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti.
내가 왔을 때 왜 아무도 없었느냐? 내가 불렀을 때 왜 아무도 대답하지 않았느냐? 내 손이 너무 짧아 구해 낼 수가 없다는 말이냐? 아니면 내가 힘이 없어 구원할 수가 없다는 말이냐? 보라, 나는 호령 한마디로 바다를 말리고 강들을 광야로 만든다. 물고기들은 물이 없어 썩어 가고 목말라 죽어 간다. (불가타 성경, 이사야서, 50장2)
Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat;
보라, 주님의 손이 짧아 구해 내지 못하시는 것도 아니고 그분의 귀가 어두워 듣지 못하시는 것도 아니다. (불가타 성경, 이사야서, 59장1)
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur;
우리는 온갖 환난을 겪어도 억눌리지 않고, 난관에 부딪혀도 절망하지 않으며, (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 4장8)
lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,
또 돌에 맞아 죽기도 하고 톱으로 잘리기도 하고 칼에 맞아 죽기도 하였습니다. 그들은 궁핍과 고난과 학대를 겪으며 양가죽이나 염소 가죽만 두른 채 돌아다녔습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장37)
Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris;
우리가 여러분을 옹색하게 대하는 것이 아니라 여러분의 속이 옹색한 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 6장12)
Nam propter peccatum omnia dona Dei credimus in homine minorari, et tempora vitae hominis abbreviari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:11)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)
Tandem super nefariis operibus motus, patriarcham sanctae Hierosolymitanae Ecclesiae expetit, et, cur pateretur gentiles et impios sancta inquinare, et ab his fidelium oblationes asportare, item ecclesia uti pro prostibulis, Christianos colaphizari, peregrinos sanctos injusta mercede spoliari et multis oppressionibus angustiari requirit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION