라틴어 문장 검색

ergo omnes natura cibos in corpora viva vertit et hinc sensus animantum procreat omnes, non alia longe ratione atque arida ligna explicat in flammas et ignis omnia versat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:9)
quippe etenim varii sensus animantibus insunt, quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:3)
Ex quinque his sensibus quos animantibus natura tribuit, visu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci αἰσθήσεισ appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritave.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VI 2:1)
ita efficitur animantem, sensus mentis rationis mundum esse compotem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:1)
nec dubium quin quod animans sit habeatque sensum et rationem et mentem id sit melius quam id quod is careat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 46:4)
licet necesse sit multo plures esse motus in corporibus inanimatis quam sensus in animatis, propter paucitatem organorum sensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:12)
de morte enim ita sentit, ut dissoluto animante sensum extinctum putet, quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 88:7)
haud igitur constant divino praedita sensu, quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:8)
Cuius discipuli Aristonis non minus magno in errore sententiast, qui neque formam dei intellegi posse censeat neque in dis sensum esse dicat dubitetque omnino deus animans necne sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 37:1)
"invitone aliquis potis est peccare Tonante, cui facile est in corde hominis conponere sensus quos libeat, fibrasque omnes animare pudicis pulsibus et totum venis infundere honestum?"
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1176)
aspectat] est ornatus cum animantur ἄψυχα. aspectat rei insensibili dat sensum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4201)
Atque in animatis nullus reperitur dolor, nisi cum quodam sensu caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 134:4)
Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit, quales sunt conchae maris quaeque alia saxis haerentia nutriuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 1:3)
linquitur ut totis animantibus adsimulentur, vitali ut possint consentire undique sensu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:12)
Adeo ut quot sint consensus in corporibus inanimatis, tot possint esse sensus in animalibus, si essent perforationes in corpore animato ad discursum spiritus animalis in membrum rite dispositum, tanquam in organum idoneum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION