라틴어 문장 검색

dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse postea per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias, et praesagia sollicitare larvarum, perquam gnarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:2)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed vereris inepta crura ponticuli assulis stantis in redivivis, ne supinus eat cavaque in palude recumbat, sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur, munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 171)
sane fomites sunt assulae quae ab arboribus cadunt quando inciduntur, quod foveant ignem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1768)
sic Plautus in milite glorioso "tum in Apulis non sum natus, non sum animula". 'anhelis' autem illis, qui anhelant et deficiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1347)
quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 2:5)
modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 6:9)
at etiam cesso foribus facere hisce assulas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 230)
non sum Animulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 162)
quibus autem locis eae copiae non sunt, caementa marmorea, sive assulae dicuntur, quae marmorarii ex operibus deiciunt, contunduntur et moluntur, est subcretum, in operibus utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION