라틴어 문장 검색

Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram.
온 세상도 당신 앞에서는 천칭의 조그마한 추 같고 이른 아침 땅에 떨어지는 이슬방울 같습니다. (불가타 성경, 지혜서, 11장22)
* * * Non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et temporarium cantum commodauit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum;
(아풀레이우스, 플로리다 13:1)
Postridie, cum res agi denuo coepta esset, Demosthenen, lana multa collum cervicesque circumvolutum, ad populum prodisse et dixisse se synanchen pati, eo contra Milesios loqui non quire.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 2:6)
sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuo circumvolvi in orbem, cum exili et quasi contemnendo progressu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 64:2)
Quoniam doctrinam quasi antelucanum illuminabo et enarrabo illam usque ad longinquum.
(불가타 성경, 집회서, 24장44)
Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam gravissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis vero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua levissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장24)
ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장28)
Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam grauissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis uero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua leuissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 6:1)
ideoque in eo conclaui, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 5:2)
sequuturis vero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 6:3)
ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximeque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 5:2)
Interea magnum sol circumvolvitur annum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 5:2)
Ipsos quoque λύκους a λύκῆ, id est a prima luce, appellatos quidem putant, quia hae ferae maxime id tempus aptum rapiendo pecori observant, quod antelucanum post nocturnam famem ad pastum stabulis expellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 41:1)
hoc ergo loco magnum dixit comparatione lunaris, et alibi interea magnum sol circumvolvitur annum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 26910)
magnum sol circumvolvitur annum antiqui tempora sideribus computabant et dixerunt primo lunarem annum XXX.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2841)

SEARCH

MENU NAVIGATION