라틴어 문장 검색

viduataque caesis remigibus, scissis velorum debilis alis, orba gubernaclis, antennis saucia fractis ludibrium pelagi vento iactatur et unda, vastato tandem poenas luitura profundo:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:50)
transtra ligant hederae, malum circumflua vestit pampinus, antennis inlabitur ebria serpens, perque mero madidos currunt saliuntque rudentes lynces et insolitae mirantur carbasa tigres.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:181)
Phrixi promittitur absens yellus et auratis Argo reditura corymbis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 292:1)
saxa sed extremis tamen increpuere corymbis, parsque (nefas) deprensa iugis;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 719:1)
non totis Argo redit ecce corymbis.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 205:2)
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, tum vero facito ut memori tibi condita corde haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas, ut simul ac nostros invisent lumina collis, funestam antennae deponant undique vestem candidaque intorti sustollant vela rudentes, quam primum cernens ut laeta gaudia mente agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet."
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 7:2)
necte coronam postibus et densos per limina tende corymbos.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI21)
Omnia si quis Providus antennae suffixit lintea summae, Vincitur, et nudis avertitur armamentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:5)
corymbos uvas hederarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 391)
Quid tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae, quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela, quam mali?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 180:2)
"torva Mimalloneis implerunt cornua bombis, et raptum vitulo caput ablatura superbo Bassaris, et lyncem Maenas flexura corymbis euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo!"
(페르시우스, 풍자, satire 174)
Impediunt hederae remos nexuque recurvo serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:57)
"ars seminandis efficax erroribus, barbam rigentem dum Iovis circumplicat, dum defluentem leniter flectens comam limat capillos et corymbos Liberi, et dum Minervae pectus hydris asperat, iniecit atram territis formidinem, ut fulmen aeris ceu Tonantis horreant, tremant venenum sibilantis Gorgonae, putent ephebum post triumphos Indicos ferire thyrso posse, cum sit ebrius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1110)
lenta quibus torno facili superaddita vitis diffusos hedera vestit pallente corymbos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON26)
Effusam redimite comam nutante corymbo, mollia Nysaeis armati bracchia thyrsis!
(세네카, 오이디푸스 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION