라틴어 문장 검색

Claudus enim (ut dicitur) in via antevertit cursorem extra viam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:7)
Cum enim ad executionem ventum sit, nulla occultatio celeritati est aequiparanda, modo globuli e tormento emissi, qui tam velociter pertransit ut ipsam oculorum aciem antevertat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:13)
Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 7장3)
nullo iam pacto veri simile esse putandumst, undique cum vorsum spatium vacet infinitum seminaque innumero numero summaque profunda multimodis volitent aeterno percita motu, hunc unum terrarum orbem caelumque creatum, nil agere illa foris tot corpora materiai;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:3)
Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 20:5)
Infra hanc autem stella Mercuri est (ea *στίλβων appellatur a Graecis), quae anno fere vertenti signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens tum subsequens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:2)
itaque antevertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:5)
miror ubi ego huic anteverterim.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 538)
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere, metuens pueris, mihi formidans;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 199)
Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram, non istuc quo tu insimulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 47)
Vtroque vorsum rectumst ingenium meum, ad te atque ad illum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 35)
egomet postquam id illas audivi loqui, coepi rursum vorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me vis invitum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 2114)

SEARCH

MENU NAVIGATION