라틴어 문장 검색

Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso inflammatio secuta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장112)
Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장113)
Elaeodes tenue, subalbidum, quasi unctum, colore atque pinguitudine oleo albo non dissimile;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장115)
melior est non multa, modice crassa, subrubicunda aut subalbida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장122)
tolerabilior est subalbidus, qui cetera omnia contraria prioribus habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장124)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem ventriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장155)
Ubi ista se remiserunt, iamque is locus prurit et aut sublividus aut subalbidus est, matura suppuratio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장205)
Alterum est subalbidum, furunculo simile, sed maius et cum dolore maiore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장298)
Phylacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장356)
nam subalbidum est et recenti cicatrici simile;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장425)
squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장426)
Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장7)
et mollis linamenti paulum involvendum ex iis aliqua compositione, quas antheras vocari dixi (cap.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장8)
Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장24)
Quod si in summa parte id vitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION