라틴어 문장 검색

Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur ".
사실 예로부터 각 고을에는, 안식일마다 회당에서 모세의 율법을 봉독하며 선포하는 이들이 있었습니다.” (불가타 성경, 사도행전, 15장21)
firmis autem iudiciis iamque extra periculum positis suaserim et antiquos legere, ex quibus si assumatur solida ac virilis ingenii vis, deterso rudis saeculi squalore, tum noster cultus clarius enitescet, et novos, quibus et ipsis multa virtus adest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 110:1)
scio plura inventuros adhuc, qui legere antiquos studiosius volent, sed ne haec quoque excesserint modum vereor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 145:3)
Invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:2)
alii 'celebrabat' legunt, quia antiqui hoc verbum in velocitate ponebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6414)
sacer implevit dextram scyphus legitur in libris antiquis Herculem ad Italiam ingens ligneum poculum adtulisse, quo utebantur in sacris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2781)
Praeterea notat eum, quem nos dictatorem dicimus et in historiis ita nominari legimus, aput antiquos magistrum populi vocatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 30:1)
legitur sane in libris antiquioribus, Aeneam vere Cretam tempestate delatum locum Troiam nomine Pergamum appellavisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1332)
legitur enim in libris antiquioribus ipsius admonitio his verbis 'mihi detecto vertice cuncti sacrificanto'. et fuit observatio ne quis in aede Herculis eius habitum imitaretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2885)
legebat etiam incessanter auctores cum reverentia antiquos, sine invidia recentes, et, quod inter homines difficillimum est, nulli difficulter ingenii laude cedebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 8:5)
Alter autem ille eruditior, nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseverabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario quod fecisset De Usu Antiquae Lectionis scripserit non inseque apud Ennium legendum, sed insece;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 5:1)
lectas de more bidentes 'de more' antiquo scilicet, quem praetermisit quasi tunc omnibus notum, id est ne habeant caudam aculeatam, ne linguam nigram, ne aurem fissam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 391)
at tu interea, dum legit, aquam sustine.- Audisti, Maxime, quorum pleraque scilicet legeras apud antiquos philosophorum.
(아풀레이우스, 변명 35:7)
ventosa ferat cui gloria fravdem haec est vera et antiqua lectio, ut 'fraudem' non 'laudem' legas, ut si 'fraudem' legeris, sit sensus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7081)
adsit laetitiae bacchus dator alii 'adsis' legunt, secundum quos 'Bacchus' aut antiptosis est, aut antiquus vocativus, ut socer arma Latinus habeto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7341)

SEARCH

MENU NAVIGATION