라틴어 문장 검색

Septem illum totos perhibent ex ordine menses rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigres et agentem carmine quercus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:10)
non illa diem, non verba precantum respicit aut visus flectit tellure relictos, iam vocis, iam mentis inops, sic aspera tigris fetibus abreptis Scythico deserta sub antro accubat et tepidi lambit vestigia saxi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권372)
comminus ursa lupis, cum sese Martia tigris abstulit aut curvo tacitus leo condidit antro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 672:1)
Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
셋째 강의 이름은 티그리스인데, 아시리아 동쪽으로 흘렀다. 그리고 넷째 강은 유프라테스이다. (불가타 성경, 창세기, 2장14)
Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth.
이렇게 하여 그 밭과 그 안에 있는 동굴이 히타이트 사람들에게서 아브라함에게로 넘어와 그의 묘지가 되었다. (불가타 성경, 창세기, 23장20)
Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca.
미디안족의 세력이 이스라엘을 억누르자, 이스라엘 자손들은 미디안족을 피하여 산에다 은신처와 동굴과 그 밖에 접근하기 어려운 곳들을 마련하였다. (불가타 성경, 판관기, 6장2)
Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos ?afflictus est enim populus ?absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis.
이스라엘 사람들은 자기들이 포위되어 위급하게 되었다는 것을 알고, 저마다 굴이나 덤불이나 바위틈, 또는 구덩이나 웅덩이를 찾아 몸을 숨겼다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장6)
Ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur.
그러면 짐승들은 은신처로 들어가 보금자리에 몸을 누입니다. (불가타 성경, 욥기, 37장8)
quando cubant in antris et in specubus insidiantur?
그것들이 보금자리 속에 웅크리고 있거나 덤불 속에 숨어 기다리고 있을 때에 말이다. (불가타 성경, 욥기, 38장40)
Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris,
첫째 달 스무나흗날에 나는 큰 강 곧 티그리스 강 가에 있었다. (불가타 성경, 다니엘서, 10장4)
Qua penetrat fossor terrae caeca antra, metallo Foecunda informi, rudibusque nitentia venis;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:1)
Illic tigris pecualium civium rempublicam crebra innocentis sanguinis effusione violabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:158)
quibus flamma immissa experiri voluit utrum prae nimia angustia fumi et caloris prodiret a tetris et inauditis antris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:3)
Hunc solum mirifico honore tractavit, nescium caedis complicum, quem etiam ad antra praedicta remisit, quatenus honores et munera ipsius subterratis viris referret, eosque ipse captus a suo praesidio exire hortaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:4)
Hoc inaestimabili fragore tanti exercitus plurimae ferae ab antris suis et a desertis montium stupefactae et exterritae insolito errore viarum hac et illac vagabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION