라틴어 문장 검색

credat Iudaeus Apella, non ego;
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장64)
Super onerariam navem rudis vector inponor, et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini Maris credor fragori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 2:3)
scalmum nullum videt, quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:15)
Citius hercule is, qui duorum scalmorum naviculam in portu everterit, in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 174:3)
obsignaram iam epistulam eam, quam puto te modo perlegisse scriptam mea manu in qua omnia continentur, cum subito Apellae tabellarius a. d. xi Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 19 2:1)
tu tamen cum Apella Chio confice de columnis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 19 2:7)
' secreto hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 25 2:3)
Lepidus tamen, quod ego desiderabam, fecit ut Apellam ad me mitteret, quo obside fidei illius et societatis in re p. administranda uterer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 17 3:1)
Iam vero Apellis quam Graeciμονό κνημον appellant, etiam adoravi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:3)
credat Iudaeus Apella, non ego;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:9)
Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas, quem Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 137)
O Apella, o Zeuxis pictor, cur numero estis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4236)
etiam remi circa scalmos strophis religati, cum manibus inpelluntur et reducuntur, extremis progredientibus a centro parmis maris undis spumam inpulsu vehementi protrudunt porrectam navem, secante prora liquoris raritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장18)
at vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium hereditatis effecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION