라틴어 문장 검색

Sarcinas vero et calones et apparationem imbellem, impedimentorumque genus omne inter utrumque latus instituit procedentium ordinatim, nequa vi subita raperentur (ut saepe contigit) improtecta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 4:1)
Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit.
(카이사르, 히스파니아 전기 27:8)
numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 3:4)
Nec feriatus ibat ante carrucam, Sed tuta faeno cursor ova portabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII3)
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis, Quod sub rege Numa condita vina bibis, Quod constat decies tibi non spatiosa supellex, Libra quod argenti milia quinque rapit, Aurea quod fundi pretio carruca paratur, Quod pluris mula est, quam domus empta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXII1)
O iucunda, covinne, solitudo, Carruca magis essedoque gratum Facundi mihi munus Aeliani!
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIV1)
est enim multus in laudanda magnificentia et apparatione popularium munerum taliumque sumptuum facultatem fructum divitiarum putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 75:3)
Cornelio ad apparationem ballistarum et scorpionum reliquorumque tormentorum refectionem fui praesto et cum eis commoda accepi, quae, cum primo mihi tribuisti recognitionem, per sororis commendationem servasti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말5)
de lignatione, quae maxime necessaria est ad cibum coquendum, difficilis et molesta est apparatio, quod et tarde comportatur et plus consumitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장38)
Igitur statuenda est primum ratio symmetriarum, [a qua sumatur sine dubitatione commutatio] deinde explicetur operis futuri locorum imum spatium longitudinis , cuius cum semel constituta fuerit magnitudo, sequatur eam proportionis ad decorem apparatio, uti non sit considerantibus aspectus eurythmiae dubius.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장11)
nunc rusticorum expeditionum <apparationes>, ut sint ad usum commodae quibusque rationibus conlocare oporteat eas, dicam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION