라틴어 문장 검색

Sicut autem Dei Patris vocabulo divinae majestas potentiae exprimitur specialiter, ita Filii seu Verbi appellatione sapientia Dei significatur, quia scilicet cuncta discernere valet, ut in nullo penitus decipi queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:7)
Spiritus sanctus quaedam Patris Filiique communio est, et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:23)
Nec rursus substantia est, si usitatam nominis substantiae appellationem sequamur, cum videlicet accidentibus subjectus esse non possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:4)
Nam et si Dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cui est ille Dominus. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:11)
quas certum est adeo crudeles esse naturali ferocitate ut nesciant malis hominum mitescere, quandoquidem quidam ex eis populi vescuntur humanis carnibus, qui ex facto Graeca appellatione Anthropophagi vocantur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:5)
Si me igitur noveris a meis degenerare parentibus, non contumeliosa milvi appellatione vocandus reperior, sed honorabili falconis vocabulo nuncupandus exsisto.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:34)
non enim pugnae debet appellatione censeri, ubi tu pulsas, ego latito tantum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:89)
et quid est ipsa scientia, nisi quotidiani doloris adjectio?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:12)
Deus enim neque defectionem aut diminutiomem patitur, neque adjectionem capit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:4)
Reliquum cibi in ventrem defluit quem omnes ventrem appellamus sine adjectione, plerique dicunt ventrem inferiorem;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:18)
Quod autem ad altiorem pertinet sensum, coeli symbolo mens humana significatur, terrae autem appellatione corpus et sensus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:6)
Quid sibi vult illa adjectio de aquae imminutione, cum supputata ratio superior annum conclusisse videatur, qui annus a secundo mense incipit, et in secundum mensem anni alterius usque progreditur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:3)
, quoniam omni parte expolitus fore memorabatur, et assiliens anulus, duas perstrinxerat syllabas ΘΕΟ cum adiectione litterae posterae, exclamavit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 32:2)
Hoc transito in immensum extentas Scythiae solitudines Halani inhabitant, ex montium appellatione cognominati, paulatimque nationes conterminas crebritate victoriarum attritas ad gentilitatem sui vocabuli traxerunt (ut Persae).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 13:2)
Ponderibus haec enim potestatibusque praesentibus, non vocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION