라틴어 문장 검색

Sic utrinque sedato assultu, dum diversa consilia reddendae civitatis agerentur, et plures captivi Christianorum redderentur, quaedam sanctimonialis femina de coenobio S. Mariae ad horrea Trevirensis Ecclesiae cum caeteris restituta et absoluta est in manus Christiani exercitus, quae se de attrito Petri agmine captam et abductam professa est, parumque intermissionis a foeda et abominabili cujusdam Turci et caeterorum commissione habuisse conquesta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:3)
Rex igitur concilium suum convocavit apud coenobium Carthusianorum ad Shinam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 5:5)
6. Primum erat ut regina vidua (sicut antea obiter dictum est) eo quod contra pactum et fidem suam iis praestitam, qui cum ea de matrimonio filiae suae Elizabethae cum Henrico ineundo contraxerant, eam nihilominus ex asylo in manus regis Richardi tradidisset, coenobio monialium de Bermondsey includeretur, utque fortunae et reditus eius omnes fisco cederent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 6:1)
Ac primo regina vidua in coenobio monialium apud Bermondsey conclusa est et fortunis omnibus exuta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 8:5)
Haud pauca religiosorum coenobia fundavit, dotavit, quibus accedit memorabile illud hospitale Savoya dictum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:6)
"coenobium, quod illi 'sauhes' gentili lingua vocant, nos in commune viventes possumus appellare;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:67)
"His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis veniamus ad eos, qui plures in commune habitant, id est, quos vocari coenobium diximus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:76)
"Verum quia nunc de virginibus scribens paene superflue de monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos anchoretas vocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:109)
et sciendum est, quod quando appellativum est 'turbinis' facit, sed si sit nomen proprium, 'Turbonis' facit, ut Horatius Turbonis in armis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 838)
ecce proprio iunxit, non appellativo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1598)
Tullianum enim proprium est, carcer appellativum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1599)
si autem utraque nomina appellativa fuerint, licenter cui volumus respondemus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 15910)
quod et in appellativis evenit, si tamen de propriis originem ducant, ut Sicanio praetenta sinu, quia venit a Sicano rege Siciliae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3438)
et haec caute observanda sunt, sicut et propria nomina, quae plerumque ex appellativis sunt, ut est Victor vel Felix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1713)
nam sibylla appellativum est nomen, adeo ut Varro quot sibyllae fuerint scripserit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4453)

SEARCH

MENU NAVIGATION