라틴어 문장 검색

Tunc illa authenticae serenitatis vultum tumultuose figurans, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:1)
Item, cohibere motusanimi turbatos, appetitionesque obedientes efficere rationi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 12:6)
In consiliis itaque et in aliis rebus "cohibere debes motus animi turbatoset appetitiones obedientes efficere rationi, " ut Tullius dixit, qui etiamait:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 84:8)
Alia est cohibere motus animi turbatos et appetitiones obedientes efficererationi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 17:1)
Lata etiam est lex ut exemplar ponderum et mensuram quod in scacchario regis ut authenticum repositum est, in universum regnum dispergeretur, et pondera atque mensurae ubique ad eam normam examinarentur et reducerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 8:7)
Res ipsa per se tam est incredibilis ut testimionia omittam de morte ducis Richardi, quae rex instrumentis authenticis descripta habet (quoniam ea in potestate regis propria esse quispiam putare putare possit) res ipsa pro se loquatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:5)
Omnino videtur esse divisio solennis et authentica, quod sint tria genera caloris; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:3)
'equm', in authentico 'aquam', ipsius manu 'equm'. fabula talis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 124)
Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione appetitione> earum rerum quas natura praescriberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:1)
qua Cicero docet effici, ut alii ad alia propensiores sint ob causas naturales et rerum antecessiones, non ut voluntatum nostrarum atque appetitionum tales sint causae (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 1:9)
atque ut membra nobis ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data esse appareant, sic appetitio animi, quae ὁρμή Graece vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam formam vivendi videtur data, itemque et ratio et perfecta ratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 30:3)
sed primum positum sit nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem, ut conservemus nosmet ipsos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 35:1)
ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, nosque oportet, ut prima appetitio naturalis postulat, haec diligere constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 35:5)
Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa facienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 45:1)
sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum rerum appetendarum, id non aut ex omnium earum aut ex plurimarum et maximarum appetitione concluditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 47:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION