라틴어 문장 검색

Denique cum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis fundarat auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluvio, paulatim subverti posse undarum pulsu immani, meatum ipsum aliorsum vertere cogitavit, et quaesitis artificibus peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est opus aggressus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 2:1)
Psyllos, re aquaria defectos, eam iniuriam graviter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum, proinde quasi ad hostem, iure belli res petitum proficiscerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 7:1)
Nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet, obliquam vitem plerumque sauciat et non numquam praecidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 2:2)
Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto veterum auctorum vitis ad unam virgulam revocetur, duabus gemmis iuxta terram relictis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 9장 1:1)
Nam illa, quam in Hispania hibernam appellant, cum terra vitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum confertur, supervacua nobis videtur, quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio, quae et nudavit summas et ad inferiores radiculas transmisit hibernos imbres.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 2:2)
Nam et autumnalis ablaqueatio sedulo facienda, nec minus vacantibus palis propagines applicandae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 2:3)
Sed haec ablaqueatione adiuvanda est amurcaque insulsa cum suilla vel nostra urina vetere, cuius utriusque modus servatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 16:4)
deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 17:3)
abstuleris spem servorum, veniet conductus aquarius;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI167)
Horatius quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4035)
aquarium autem multi Ganymedem volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3046)
Nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, veternus civitatem occupasset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 5:2)
Christus vasa iubet properanter aquaria lymphis inpleri;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ex aqua vinum3)
Post hinc digressus iubeo frondentia capris arbuta sufficere et fluvios praebere recentis et stabula a ventis hiberno opponere soli ad medium conversa diem, cum frigidus olim iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:1)
libratur autem dioptris aut libris aquariis aut chorobate, sed diligentius efficitur per chorobaten, quod dioptrae libraeque fallunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION