라틴어 문장 검색

"Cedunt nubes et caelum filiae panditur et summus aether cum gaudio suscipit deam, nec obvias aquilas vel accipitres rapaces pertimescit magnae Veneris canora familia."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:41)
Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum,
새들 가운데 너희가 혐오스럽게 여길 것은 이런 것들이다. 그것들은 혐오스러운 것이니 먹어서는 안 된다. 곧 독수리와 참수리와 수염수리, (불가타 성경, 레위기, 11장13)
struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum,
타조와 쏙독새와 갈매기와 각종 매, (불가타 성경, 레위기, 11장16)
has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum,
그러나 그것들 가운데에서 먹을 수 없는 것은 이러하다. 곧 독수리와 참수리와 수염수리, (불가타 성경, 신명기, 14장12)
struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum,
타조와 쏙독새와 갈매기와 각종 매, (불가타 성경, 신명기, 14장15)
Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum?
네 슬기로 매가 날아오르고 남녘을 향해 그 날개를 펴느냐? (불가타 성경, 욥기, 39장26)
Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est et fenum ut boves comedit, et rore caeli corpus eius infectum est, donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium.
이 말이 곧바로 네부카드네자르에게 이루어졌다. 그는 사람들에게서 쫓겨나 소처럼 풀을 먹고, 몸은 하늘에서 내리는 이슬에 젖었으며, 머리카락은 독수리처럼, 손발톱은 새처럼 자라기까지 하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 4장30)
Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
주검이 있는 곳에 독수리들이 모여든다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 24장28)
Respondentes dicunt illi: " Ubi, Domine? ". Qui dixit eis: " Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae ".
제자들이 예수님께, “주님, 어디에서 말입니까?” 하고 묻자, 예수님께서 그들에게 이르셨다. “시체가 있는 곳에 독수리들도 모여든다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 17장37)
Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,
그리스도 예수님 안에서 나의 협력자들인 프리스카와 아퀼라에게 안부를 전해 주십시오. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 16장3)
Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.
프리스카와 아퀼라에게, 그리고 오네시포로스 집안에 안부를 전해 주십시오. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 4장19)
Nam falcones, astures et accipitres sola facit audacia caros.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:29)
Carior enim reputatur fasianus ab accipitre quam ab asture captus, magisque meretur praemium qui plus quam debet exsolvit, quam qui quod praestare tenebatur exhibuit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 4:6)
Praeterea pulchrius accipiter suo volatu ingeniosam capit alaudam quam pigram qualiam et linea recta volantem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 3:11)
"Cuiusdam Britanniae dominae dum postulares amorem, ipsa dixit tibi quod eius nunquam posses amorem lucrari, nisi ei primitus victoriosum reportares accipitrem, qui in Arturi curia super aurea dicitur pertica residere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION